Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

Anno domini M°. ccc° xxx m 0 secundo. Nos igitur uestre magnitudini debito cum honore obtemperantes iinacum predicto Johanne filio Aba homine uestro, nostrum misimus hominem protestimonio fide­dignum ad premissa singula exsequenda. Qui postmodum ad nos redeuntes concorditer retulerunt quod ipsi iu octauis omnium san­ctorum nunc proxime preteritis accessissent super faciem posses­sionis Cosme fily francik Nicolai fraucik et Laureucy filiorum nico­lai fili Boxa Zerdahel uocate et possessionis Mychaelis fily Iwan ampud uocate et ipso priuilegio per antedictos Cosmam filium fran­cik Nicolaum francik et Laurencium filios Nicolai fily Boxa tunc ibi exhibito super distingcione metarum predictarum possessionum ab in vicém quia secuudum existenciam metarum in ipso priuilegio prima meta extitisset aparte aquillonis iuxta fluuium Budrug uoca­tum illuc accessissent et in ipso loco idem prefatus Cosmas presti­tisset sacramentum secundum tenorem et formám uestrarum litte­rarum duodecimo se nobilibus sibi similibus se incluso ut debebat et tenebatur secundum regni consuetudinem reddidisset sacramen­tum pro antedicto Mychaele filio Iwan conparuisset et astitisset nicolaus fráter eiusdem non prohibendo nec contradiceudo sacra­mento prefati Cosme vnde quia in uestris litteris continebatur non alicuius partis obstante contradiccione ac propter expedicionem Juramenti facti nouas metas erigere incepissent et erexerunt Idem uero nicolaus qui prius dixit se astitisse vice et uomine Mychaelis sui fratris ipscs inhibuisset ac prohibuisset de metarum eregcione sed ipsi homo uester et noster propter singula predicta existencia in tenore uestrarum litterarum erexissent nouas metas secundum cursum metarum existencium in dicto priuilegio. Dátum feria se­cunda proxima post octauas omnium Sanctorum Anno domini M° ccc° xxx m o Secundo. Kivül: Magnifico viro Johanni palatino pro Mychaele filio Iwan super ereccione metarum et sacramento facto contra Cosmam filium francik Nicolaum francik et Laurencium filios nicolai fily Boxa inter possessionem Zerdahel uocatam et ampud distiugtarum in quindenis omnium sanctorum domino palatino reporanda (igy). Zárlatán kerek pecsét nyomaival; 214. C. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom