Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

quindenis beati Georgy martyris contra laurencium filium Hodus personaliter astantem in figura nostri iudicy proposuit eoraodo; quod ipse et Stephanus fráter suus quandam possessionem Zakul vocatam que in nullo ad diuisionem generacionum suarum attinuis­set cum eodem Laurencio filio Hodus in communi habuisseut, et antequain ipsam possessionem Zakul vocatam cum ipso Laurencio in duas partes diuisissent, idem laurencius in eadem possessione existens tres alias possessiones videlicet Inazakala et Guryn uocatas in Comitatu de Zabouch, kyusders in Comitatu de Zothmar existen­tes acquisiuisset de quibus tribus possessionibus diuisionem cum eodem Stephano fratre suo, habere vei let ab eodem, Quo audito idem Laurencius filius Hodus, prefatas tres possessiones, ante diui­sionem prelibate possessionis Zakal vocate per dominum nostrum Regem sibi collatas fore affirmauit, vnde quia idem Laurencius prefatas tres possessiones de eadem possessione Zakul vocata fore acquisitas non abnegauit deereuimus iudicando, quod ipse Lauren­cius filius Hodus easdem possessiones tres supradictas cum eisdem Johanne et Stephano filys Ladislai in presencia hominis domiui Regis et vestri testimony in duas partes diuidere teneatur, Quare vestram amiciciam presentibus petimus diligenter quatenus mittatis hominem vestrum pro testimonio fidedignum quo presente Iwan et Symon fily Egidy, Az filius Pauli, vei ladislaus filius Mychaelis alys absentibus homines domini Regis in quindenis natiuitatis beati Johannis baptiste nunc venturis accedant ad faciem dictarum pos­sessionum Inazakala Guryn et Kyusders vocatarum vicinorum et eommetaneorum vniuersis conuocacionibus factis, adductis ibidem per partes, alys probis viris easdem tres possessiones diuidant in duas partes, quarum vnam partém sortem ponendo statuant ipsis Johanni et Stephano filys ladislai, perpetuo possidendam, Residuaui uero partém ipsi Laurencio filio Hodus relinquant pacifice tenen­dam et habendain, Et posthec tocius facti seriem in literis vestris, ad vicesimum secundum diem dictarum quindenarum natiuitatis beati Johannis baptiste, domino Regi fideliter rescribatis, nichilo­minus adieceruut eedem partes obligando se coram nobis, vt pos­sessiones ipsorum, cum generacionibus eorundem non dum diuisas de communi laboré et expensa requirere et rehabere tenerentur, tali modo vt quandocunque vna pars; easdem possessiones requirere vellet, parti alteri, per testimonium vestrum ante quintuindecimum 21*

Next

/
Oldalképek
Tartalom