Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
grauaretur. Jamque dictam obligacionem post ponens de ipso arbitrio resilysset. demumque ad nostram presenciam deuenissent, ordine iudiciario, qui Gábriel, contra prenotatum Johannem multis Iudicys se submisisset, Nosque uidentes quod ut alio modo querelanti sicut uigor iuris expostulat, iusticie conplementum inpendere non possimus, decreuimus cum arbitris et ludicibus predictis, ac alys nobilibus de Oomitatibus Byhoriensi et Zatmariensi eundem Johannem intercia parte possessionis, Lazar uocate, ipsum Gábrielem contingente, predictis dampnis et Iudicys statuendum, ac tamen misericorditer agentes riteque procedendo, Gábrielem sepedictum, ad causam fecimus uocari suprascriptam, ut de Iudicys vniuersis in quibus deuictus fuerat, deuictus nobis et querelanti inpenderet satisfaccionem. qui quidem contumaciter procedens nunquam presencie nostre astare curauit. Nosque iusticie adhereutes eandem terciam partém possessionis prenotate, coram homine Capituli Waradiensis presentibus commetaneis et vicinis per ipsos arbitros facientes estimari, et pro quinquaginta marcis estimatam, quia due partes eiusdem possessionis Lazar erant Nyeolai fily Thome hereditarie ne aliena mauus in médium possessionis prememorate submitterent, pro ipsis quinquaginta marcis commisimus redimendam, qui Nycolaus ipsis quinquaginta marcis inpresencia nostri in uero parte, Capitulo Waradiensi plene persolutis, uobis et ludicibus sepefatis, de Iudicys in quibus sepenotatus Gábriel per ipsum Johannem deuictus fuerat, nobis inpendit satisfaccionem. quem in prefata tercia parte possessionis memorate statuimus pleno iura possideuda (igy) reddentes eum de Iudicys et alys solucionibus expeditum in causa memorata. Incuius rei memóriám presentes eidem concessimus, sigillo nostro consignatas. Anno domini. M° CCC°. decimo. Nos uero peticioni eiusdem Kopoz palatini et communi iuri Annuentes prefatas litteras de uerbo ad uerbum presentibus insertas apposicione sigilli nostri duximus consignatas Dátum feria quarta proxima ante octauam Assumpcionis virginis gloriose. Anno domini ut supra quas nos duximus confirmandas. Asseruit insuper idem Nycolaus quod proximitati et inopie dicti Gabrielis misericorditer conpaciens, alias quinquagiuta marcas super priores quinquaginta marcas addidisset. quas idem Gábriel se dixit accepisse. vt predictam terciam partém possessionis Lazar, ipse Nycolaus et heredes ac successores eiusdem, cercius et securius cum inuiolabili firmitate ualeant pos-