Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

I47Ó- 8. DECEMBRIS. 123 adversus Thurcos adeptus fűit, non parvam laudem et glóriám tibi vendi­casti, tuis enim subditis adiuvantibus et opem aíferentibus, et auctoritate tue regie amplitudinis de perfidissimis Thurcis, strage maxima illis illata, optima spolia et captivos idem Sthephanus retulit, quorum non parvam partém ad tuam sublimitatem, sicut percepimus, transmisit. Etc. XCVIII. 1476. <?. Decembris. Mathias rex Sixto IV. (Tab. Venetum, busta XXIX. nr. 9. Dipl. Emi., t. IV. p. 325.) Beatissime in Christo páter et domine, domine colendissime, post humilem mei commendationem ad oscula pedum sanctitatis vestre beato­rum. Beatissime páter, ex litteris meis novissime ad sanctitatem vestram datis omnem apparatum et expeditionem gentium mearum adversus Thurcos pláne eandem sanctitatem vestram accepisse arbitror. Impresentiarum vero felices utriusque exercitus mei successus ipsi sanctitati vestre significo: quippe divina favente clementia post turpem Thurcorum imperatoris fugám de Molduavia unus exercitus meus, quem adversus ipsum Thurcorum imperatorem habebam, antequam waiuoda Molduavie supervenisset, Bozorad waiuodam Transalpinum cum presidiis Thurcorum et multis aliis circiter decem et octo milia hominum expeditorum, quos ipse Bozorad tam de reliquiis ipsius imperatoris, quam etiam de Bulgaria sibi asciverat, invasit, et fugato ipso Bozorad, exercitus suus adeo per meum fusus est, quod pauci admodum evaserunt, qui vei cesi, vei capti non fuerint. Qui quidem Bozorad post suam fugám et suorum profligationem in quandam arcem suam, que in regno illo et arte et natura munitior erat, ingressus, sen­tiens, quod capitanei mei ipsum vehementer insequerentur, nil arci illi fidens, relicto in ipsa presidio clanculum ab ea aufugit et Thurciam intravit. Meus vero exercitus, qui circiter sexaginta milium hominum erat, absque ulla cunctatione arcem ipsam obsidione cinxit, et paucis admodum diebus eam obtinuit, sic, quod profligato Bozorad regnum illud, ex quo ad Mol­dauiam securus Thurcis ingressus patebat, iam ad manus meas devenit, et Dragula capitaneus meus, vir imprimis Thurcis infestissimus et admodum bellicosus, de mea voluntate et dispositione per incolas regni illius Trans­alpini in waiuodam cum solita solemnitate est assumptus. Alius vero exer­16*

Next

/
Oldalképek
Tartalom