Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

Mathias tunc litteris Romám datis protestatus est: malle se vitám regnumque suum discrimini objicere, quam profugum in gratiam reci­pere; rogare proinde pontificem, ut illum aut ad causam secundum fas et jus componendam adigere, vei sua apostolica potestate coercere velit. Pontifice igitur jubente demum de transactione tractari coepit; sed quae Beckensloer poscebat, tam erant immoderata, ut iisdem Mathias deferre minimé potuerit. Urgebat itaque papam, ut eum sede moveret dignitate­que privarét. His non obstantibus causa per biennium dilatabatur. Tunc vero de­mum hoc pacto est composita: ut Beckensloer titulum archiepiscopi Stri­goniensis retineret, Joannes autem de Aragónia administratoris dumtaxat nomen juraque obtineret. 1 Dum haec agerentur, alia interim simultas orta est. Anno 1480., vacante sede episcopali Modrusiensi, jus illám conferendi Mathias uxori suae concedebat. Haec vero Antonium Jadrensem, ordinis s. Dominici, qui ei a confessionibus erat, nominavit. Verumtamen jam ipse pontifex, antequam haec ipsi res innotesceret, clientem et familiarem sacer­dotem nepotis sui cardinalis Juliani Riarii, Christophorum de Ragusa, dignitati huic destinavit. Qua quidem in re illi legum ecclesiasticarum generalium decreto innitebatur, quo jus subrogandi successores episcopis Romae fato functis ipsi papae reservatur. Mathias re cognita, legatos suos in curia pontificis degentes statim provocavit, ut violato juri patronatus regii medelam postularent. Neque contentus epistola acerbiore ad pontificem data, 2 libello fusiore ad sena­tum purpuratorum misso se ne a discidio quidem ecclesiastico abhorrere, nisi ei satisfierit, minacibus verbis declaravit. 3 Negotium istud pluribus annis anceps haesit. Aestivo a. 1483. tempore rex Neapolitanus ipse Mathiam rogando convenit, ut Christophoro Ragusano permitteret episcopali sede Modrusiensi investiri. 4 Mathias non abnuit, et sic Christophorus Ragusanus in sede episcopali firmatus est. s 1 Litteras in hoc negotio v. sub num. CV, CXIX, CXXXV. et CXXXVII. 2 V. sub num. CXXV. 3 Inter alia sic loquitur: «Sanctitas sua . . . certa esse debet, duplicatam illám crucem, quas regni nostri insigne est, gentem Hungaricam libentius triplicare velle, quam in id consen­tire, ut beneficia et praelaturae ad jus coronae spectantes per sedem apostolicam conferantur» V. Epistolae Matthiae Corv., pars IV. num. XXVII. * Epist. Mathiae Corv., pars III. num. 53. 5 Farlati, Illyricum Sacrum, t. IV. pp. 109—110.

Next

/
Oldalképek
Tartalom