Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
ingravescens quietem desiderat, et patrímonium etiam pontificis presentia destitutum manifestis periculis quotidie subiacet. Omnia hec tamen pro Deo magnifacienda non duximus, scientes fidelium populorum salutem et causam sacrosancte fidei catholice anteferenda esse cunctis laboribus atque periculis. Sperabamus presentiam tuam, vei si id non posses, oratores saltem tue celsitudinis hic invenire; inventi a nobis non sunt, et dolemus fuisse nos primos, qui ad opus eque omnibus pro suis iuribus debitum hoc convenerimus. Hortamur itaque in domino et toto affectu nostro serenitatem tuam requirimus, ut cogitans, quid a te omnipotens Deus hoc tempore necessario querat, quid salus communis omnium postulet, quid denique conveniat debito tuo, velis per te ipsum, quod inprimis optamus, vei per oratores antedictos viros prestantes et tante solennitati idoneos celeriter convenire, nec pati, ut in communi principum Christianorum conventu, presidente vicario Christi, vox tua altissimo desit. Sunt enim, si proposito nostro adiutores non dcerunt, quamplurima ad felicem prosecutionem parata; nunc presertim, cum Peloponesus ferme tota, que Morea dicitur, ab impietate Turcorum rebellans ad Christianam devotionem redierit, et piis votis opem ex his locis expectet. Est autem is locus tante ad omnia gerenda terra marique opportunitatis, ut nulla orientális regio maiorem facultatem tuendi nostros et vires Turcorum •conterendi possit prestare; quin certe in antiquam servitutem et cladem redire necesse habebit, nisi matúra subventio adsit. Nos, quando principes antedictos vei eorum oratores hic non invenimus, expectare adhuc eorumdem adventum aliquod tempus decrevimus; si venient, tota mente ad complendum opus inceptum intendemus, si minus, cum per nos ferre tantam molem non valeamus, excusata erit, ut confidimus, Deo et hominibus necessitas nostra, videndumque erit principibus ipsis, quorum ope stare Christianam rempublicam decet, ne redemptori suo et sibi cum sempiterna ignominia et clade eorum, qui quotidie dant sanguinem suum pro fide, defuisse appareant. Dátum Mantue, Kalendis Junii 1459.