Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)
bus plerumque plures simul confraternitati inscriptos videmus, quod eos vei simul sacrae se accinxisse peregrinationi ostendit, vei, si unus tantum et altér eorum Romám profectus esset, eum a ceteris rogatum fuisse, ut se quoque confraternitati inscriberet. Sic quatuor vicinorum regionis ad radices montis Takajensis sitae oppidorum: Tarczal, Keresztúr, Liszka et Vámos-Ujfalu parochi simul confraternitatem intrarunt, fortasse parocho eiusdem regionis Sáros-Patakensi, qui anno 1475. Urbem aeternam inviserat, eos animante viamque iis monstrante. Passim etiam pleniores inscriptiones inveniuntur. Sic cum parochus de Sajó-Szentpéter se inscribit, memoratpatrem suum Albertum Szuhay, et fratres quoque suos nominatim enumerat. Inveniuntur etiam academici gradus viri: duo decretorum doctores et totidem baccalaurei. Sed et singularia quaedam atque insolita in iis inscriptionibus apparent. Sic dum unus confraternitatem intrantium Benedictum Saarhavo (Sárhaju) semet inscribit (1494. 6-a Maii), quod in memóriám nobis summo opere reducit quendam ex stirpe Arpadiana, quem chronicorum scriptores Ladislaum Zaar appellant. Hoc quoque observandum est, Szegedinum costanter in Dicecesi Bácsiensi collocari; de Buda vero notari (i-a Április 1493.) eam a (l dioecesis Vesprimiensem quidem pertinere, sed iurisdictioni dioecesis Strigoniensis esse subiectam, etc. VI. Inscriptiones hae satis multa praebent história nostrae, Hungáriáé monumenta, eoque magis dolendum est eas, vix elapso seculi dimidio, iam interruptas esse. Post elapsum iubilaei annum (1500) numerum inscriptionum sensim imminui mirandum non est; sed anno adhuc 1520. non minus quadraginta duae nos hungaros concernentes inscriptiones inveniuntur. Quae inscriptiones praesertim inde ab anno 1516. plurimum loquuntur. Praeter cetera etiam illud ex iis cognoscimus, quantum quisque pecuniae ad usus confraternitatis obtulerit? et iam tunc moris fuisse novis confratribus literas receptionis dare. Num tales literae apud nos alicubi supersint? res in incerto est, nec temere eredi aut negari potest. Anno 1523. iam non plus duae, exinde vero nulla invenitur inseriptio.