Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

nis huius interpretes vix alios viderimus, nisi oratores regios, literarum studiosos qui studia Italiae ex Hungaria frequentabant, et in aulis regis nostri Matthiae praesulumque Hungáriáé commorantes insignes humanistas italos. Nunc huic quoque consvetudini tabuiarii hospitalis S. Spiritus monumenta clariorem adferunt lucem. Non singulos solum homines, neque certi cuiusdam solum ordinis, sed maiores ex omnibus civium ordinibus una Romam proficiscentium cernimus coetus. Proceres regni: Petmm Bocskai et Valentin um Török de Enving bános, Stephanum Ver­böczy personalis praesentiae Regiae locumtenentem; non secus demissioris sortis opifices, agricolas. Neque illis temporibus peregrinantes, ut hodie per orbitam ferream, quasi praetervolabant loca, sed per vicos atque urbes sensim iter facientes, omnia, quae in clara Ciceronum Rafaelumque patria studio digna magnificaque arte effecta invenissent, perlustrabant. Quid mirum, si laicales quoque viri, ut supremus comes Ladislaus de Egervár, Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus, antiquos codices descri­bendos curent; quid si, ut Stephanus de Telegd, thesaurarius Regni Hungáriáé, et Stephanus Désházi de Menvő, praepositus Varadiensis, etiam in minora pagorum templa inducant artium sevi renascentis praeclara producta? Certum igitur est studia artium renascentis aevi apud nos, in Hungaria, vivam virentemque fuisse arborem, cuius cacumina in regiis atque praesulum procerumque florerent aulis, rami vero in integra disten­derentur patria, uberrima data facultate viris gentis nostrae omnium ordi­num in ipsis incunabulis, trans Alpes, ea cognoscendi atque adamandi; contra humanistis quoque italis non minus frequens oblata est, vei a peregrinantibus, mentes hungarorum satis cognoscendi potestas. V. Illud quoque attentione memoriaque dignum in hoc codice, illos, qui confraternitatem intrassent, una cum coniuge et liberis, imo non raro cum patre, matre fratribus sororibusque suis semet inscripsisse. Tabulae stirpium hungaricarum genealogicae aevi medii hodiedum men­dosae et non nunquam falsae sunt, illis potissimum exaratas temporibus, dum adhuc sive ad publica, sive ad privata tabularia haud frequens pateret aditus, neque multum metuendum esset, ne in earum veritatem inquireretur. Ad supplenda quae in his tabulis desiderantur atque errata sunt, in hoc codice inscriptiones non exigui momenti documenta suppeditant. Sic Petri

Next

/
Oldalképek
Tartalom