Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. Pontifex Maximus, in audientia 25. Maji anno 1884. duo volumina huius operis, Eidem devotissime oblata, acceptando, offerentes hoc sermone aflfatus est: Dilecti Filii. Tabularium Vaticanum sponte et libenter eruditorum virorum industriae pátere iussimus, ut veterum pervestigatio monumentorum disciplinis historicis maius lumen afférét. Volumus enim et debemus quantum possumus (quas est Apostolicíe Sedis haereditaria laus) bene mereri de studiis optimis, et artes omnes, quas ad incrementa humanitatis pertinent, singulari cura patrocinioque tueri. Prasterea nihil est, quod Ecclesiae aut Pontiíicibus Maximis ab inquisitione veri metuamus; quin immo non exiguam utilitatis spem in ea ipsa inquisitione positam certo scimus. Etenim monu­menta rerum gestarum explorate cognita multum valere possunt ad illustranda Ecclesias Romanique Pontificatus benefacta, emendatis confutatisque pluribus, quas hominum aut incuria fudit aut invidia peperit, opinionibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom