Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

huiusmodi inter se et Claram prefatam esse legitimum, ipsamque Claram compellendam fore cum dicto Georgio ad eum omni coniugali affectione tractandum, dictumque Antimum ad dimittendam eandem Claram com­pelli debere, coram venerabili fratri nostro Antonio, Episcopo Sibinicensi, venerabilis fratris nostri Johannis, Archiepiscopi Strigoniensis, cum Archi­episcopus Strigoniensis pro tempore existens in provincia Strigoniensi, de qua civitas Vesprimiensis et dicta diocesis sunt, Legátus natus existat, in spiritualibus Vicario ac Curie dicti Archiepiscopi causarum auditore gene­ráli, huiusmodi legationis pretextu, traxit in causam, idemque Episcopus perperam in huiusmodi causa procedens diffinitivam, per quam inter cetera dictam Claram preíato Georgio in uxorem legitimam adiudicavit, sententiam promulgavit. Et licet pro parte dictorum Antimi et Clare ab huiusmodi sententia fuisset ad Sedem Apostolicam appellatum, tamen quia prefati Antimus Johannis et Clara, velut ydiote er simplicitate agen­tes, non fuerunt huiusmodi appellationem eorum infra certum terminum, eis super hoc a dicto Episcopo peremptorie prefixum et alias infra tem­pus legitimum, prosecuti, prelátus Episcopus asserens, appellationem huius­modi fore desertam, eandem Claram nonnulis mobilibus et immobilibus bonis, tunc expressis ad eius dotem spectantibus, contra iustitiam spoliavit, ipsaque bona prefato Georgio assignari mandavit et fecit, ac nichilominus prefatus Episcopus pretendens, quod dicti Antimus Johannis et Clara huiusmodi sententie parere contumaciter recusarent in eos excommunica­tionis sententiam promulgavit eosque mandavit et fecit excommunicatos publice denuntiari. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Georgius post premissa fuerit ab hac luce subtractus et bona huiusmodi ad manus dilectorum filiorum Jacobi dicti Veres, canonici ecclesie beate Marié Alberegalis, ac Laurentii, sartoris de dicta Albaregali, dicte diocesis, pervenerunt, pro parte ipsorum Antimi Johannis et Clare nobis fűit humiliter supplicatum, ut eos ab huiusmodi excommunicationis sententia absolvi et dicta bona restitui mandaremus, et huiusmodi lapsu temporis non obstante, tam spolii, quam appellationis causas huiusmodi alicui probo in partibus illis comittere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur . . . Discretioni tue . . . mandamus, quatenus eosdem Anti­mum Johannis et Claram, si hoc humiliter petierint simpliciter et ad cautelam absolvas et dicta bona restitui facias . . . Non obstantibus . . . quibuscumque . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Undecimo Ka­lendas Április Pontificatus nostri Anno Nono.

Next

/
Oldalképek
Tartalom