Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

I)9S. 22. MÁRTII. 53 Berzenche, canonici ecclesie Jauriensis, petitio continebat, quod olim pre­positura dicte ecclesie, quam quondam Andreas de Pathac, ipsius ecclesie Prepositus, dum viveret, obtinebat, per ipsius Andree obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacante, venerabilis fráter noster Johannes, Episcopus Jauriensis, eandem preposituram sic vacantem prefato Stephano auctoritate ordinaria contulit . . . ipseque Stephanus eandem preposituram vigore collationis et provisionis huiusmodi extitit pacifice assecutus ac eam ex tunc tenuit et possedit, prout tenet et pos­sidet pacifice et quiete. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, dictus Stephanus dubitet acceptationem et provisionem huiusmodi ex cer­tis causus viribus non subsistere . . . Nos volentes eundem Stephanum, qui, ut asseritur, de nobili genere procreatus existit . . . multipliciter com­mendatum . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus . . . preposituram predictam, cuius fructus . . . sexcentorum flo­renorum auri . . . valorem annuum . . . non excedunt, eidem Stephano conferas et assignes. Non obstantibus, . . . quod prefatus Stephanus, ut asserit, canonicatum et prebendam ecclesie Jauriensis predicte, cuius fru­ctus ... trecentorum (?) florenorum auri ... valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo­septimo Kalendas Április Anno Nono. LXXII. 139S. 22. Mártii. Antimium de Albaregali eiusque uxorem a sententia excommunicationis absolvere, et dotalitia mulieris restituere iubet (Anni IX. f. 245. Rosner E. Régi magyar házassági jog. Pag. 449—51.) Bonifacius . . . Dilecto filio Abbati monasterii de Tichonio, Vespri­miensis diocesis, salutem . . . Exhibita . . . nobis . . . pro parte Antimi Johannis de Albaregali, laici, et Clare, eius uxoris, Vesprimiensis diocesis, petitio continebat, quod, licet olim ipsi matrimonium insimul contra­xissent per verba legitime de presenti illudque carnali copula consumas­sent, tamen postmodum quondam Georgius Petri, etiam de Albaregali, laicus tunc in humanis ágens, falso asserens, quod ipse Petrus (sic), quam prefatus Antimus, cum dicta Clara matrimonium per similia verba con­traxerat, eosque Antimum et Claram super hoc petendo, matrimonium

Next

/
Oldalképek
Tartalom