Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

I. MÁRTII. 45 LXIII. 139S. 1. Mártii. Johanni Nicolai archidiaconatum Nógrádiensem in ecclesia Strigoniensi denuo confert. (Anni IX. Liber 7. —.) Bonifacius . . Dilecto filio Officiali Strigoniensi salutem . . . Exhi­bita nobis nuper pro parte dilecti filii Johannis Nicolai, canonici Strigo­niensis, petitio continebat, quod olim archidiaconatu Neugradiensi in ipsa ecclesia Strigoniensi, quem quondam Dominicus Sclavi, Archidiaconus Neugradiensis in ipsa ecclesia, dum viveret, obtinebat, per ipsius Domi­nici obitum, qui extra Romanam Curiam decessit, vacante, venerabilis fráter noster Johannes, Archiepiscopus Strigoniensis, eundem archidiaco­natum sic vacantem predicto Johanni, tunc eiusdem ecclesie Custodi, . . . contulit . . . ipseque Johannes eundem archidiaconatum vigore collatio­nis . . . huiusmodi assecutus illám extunc tenuit, et possedit, prout tenet et possidet pacifice et quiete, custodia eiusdem ecclesie, quam tunc obti­nebat, per eum libere et omnino dimissa. Cum autem, sicut eadem peti­tio subiungebat, prefatus Johannes dubitet collationem . . . predictam ex certis causis viribus non subsistere, Nos volentes eundem Johannem, apud nos de vite ac morum honestate . . . commendatum, . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus archidiacona­tum predictum, cuius fructus . . . quadraginta marcharum argenti . . . valorem annuum . . . non excedunt, prefato Johanni . . . conferas. Non obstantibus, . . . quod idem Johannes ... in predicta Strigoniensi et in Waradiensi ac Transilvanensi et sancte Marié Posmnensis (sic. Cibinien­sis), Strigoniensis diocesis, ecclesiis canonicatus et prebendas, quorum omnium fructus . . . centum marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Mártii Anno Nono.

Next

/
Oldalképek
Tartalom