Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

42 I)97- I9- NOVEMBRIS. LVI. 1)97. 19- Novembris. Thomae Petri de Ludány, diacono Strigoniensis dioecesis, postea Episcopo, facultatem confessarium, plena potestate provisum, eligendi tribuit. (Anni IX. —.) Bonifacius . . . Dilecto filio Thome Petri de Ludan, diacono Strigo­niensis diocesis, salutem . . . Benigno . . . ac tecum super irregularitate, siquam forsan huiusmodi sententiis irretitus celebrando divina vei immis­cendo te illis, non tamen in contemptum clavium, contraxisti, et etiamsi ex proposito te diversis bellis et sevis actibus contra Thurcos et infideles, ubi cedes hominum sunt secute, immiscuisti, te ad tempus tamen, de quo sibi videbitur, a tuorum ordinum executione suspenso, eadem auctoritate dispenset. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio­decimo Kalendas Decembris Anno Nono. LVII. i)97. 1. Decembris Romae. Materno, Episcopo Transilvano, facultatem tribuit missam sub aurora celebrandi. (Anni IX. Liber 1397. —.) Bonifacius ... Venerabili fratri Materno, Episcopo Transilvanensi, salu­tem . . . Sincere devocionis affectus, quem ad nos et Romanam geris ecclesiam, promeretur, ut votis tuis annuamus, illis presertim, per que, sicut pie desideras, divinis officiis intentus existas. Hinc est, quod nos tuis devotis precibus inclinati, ut missam antequam illucescat dies, circa tamen diurnam lucem, cum qualitas negotiorum pro tempore ingruentium id exegerit, liceat tibi per te aut proprium vei alium sacerdotem ydoneum facere celebrari ita, quod id nec tibi, nec sacerdoti taliter celebranti ad cul­pam valeat imputari, Devotioni tue auctoritate presentium de speciali gratia indulgemus, — proviso quod parce huiusmodi concessione utaris, quia, cum in altaris sacrificio immoletur Dominus noster, Dei Filius, Jesus Chri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom