Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

3S Simili modo. Dilectis filiis Abbati monasterii sancti Martini de Sa­cromonte Pannonié et de Castroferreo, Jauriensis diocesis, ac Jauriensis . ecclesiarum Prepositis. Dátum ut supra. LIII. i 8. Octobris. Nicolao Jacobi, canonico Agriensi, possessionem pneposfturse Varadiensis tradere iubet. (Anni VIII. Liber 1497. [sic] f. 114.) Bonifacius . . . Dilecto filio Johanni, Electo Lubucensi, in Romána Curia commoranti, salutem Vite ac morum honestas, . . . super quibus apud nos dilectus filius Nicolaus Jacobi, canonicus Agriensis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut ipsum favoribus apostolicis prosequamur. Dudum siquidem eidem Nicolao de prepositura ecclesie Waradiensis, tunc per obitum bone memorie Philippi, Episcopi Ostiensis apud Sedem Apostolicam defuncti, vacante et antea dispositioni apostolice reservata per nostras literas gratiose duximus providendum, et deinde pro parte dicti Nicolai nobis exposito, quod orta dudum inter ipsum Philippum Episcopum ac dilectum filium Andreám Johannis, qui se gerit pro Lectore ecclesie Sirmiensis, super dicta prepositura, quam venerabilis fráter noster Maternus Transilvanus, tunc Vesprimiensis Episcopus, tempore promotio­nis per nos facte de ipso ad ecclesiam Vesprimiensem, tunc vacantem, obtinebat, quamque per huiusmodi promotionem vacantem Philippus se auctoritate apostolica assecutum fuisse canonice, illamque aliquandiu tenuisse et possedisse et tunc etiam tenere et possidere pacifice et quiete, dictumque Andreám se assecutioni huiusmodi contra iustitiam opposuisse et opponere, fecisse et facere, quominus ipse Philippus Episcopus eandem preposituram posset pacifice possidere, Andreas vero predictus eandem preposituram ad se de iure spectare asseruerit, prout ipse Andreas tunc asserebat, matéria questionis, Nos causam huiusmodi, cum partes ipse tunc in predicta Curia presentes existerent, bone memorie Andree Epi­scopo Laudavensi, tunc Cappellano nostro et causarum Palatii apostolici auditori ad instantiam dicti Philippi Episcopi primo, et deinde, postquam idem Episcopus tunc auditor ad nonnullos actus in causa inter partes ipsas processerit, tibi, tunc Cappellano nostro et causarum dicti Palatii 5*

Next

/
Oldalképek
Tartalom