Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
cura vei sine cura, eiusdem ecclesie vacante vei vacaturo per nos sibi facte, literis apostolicis super ea non confectis, infra tempus legitimum acceptavit, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si vocatis dicto Michaele Dominici et aliis, qui fuerint evocandi, thesaurariam ipsam, ut premittitur, vacare et per diligentem examinationem eundem Michaelem Petri ad obtinendum dictam thesaurariam, que dignitas, non tamen maior post pontificalem, in dicta ecclesia existit, ydoneum esse reppereris, . . . thesaurariam predictam, cuius fructus . . . centum et quinquaginta marcharum argenti puri . . . valorem annuum, ut ipse Michael Petri asserit, non excedunt, sive premisso sive alio quovis modo . . . vacet . . . conferre et assignare procures . . . Non obstantibus . . . quod prefatus Michael Petri, ut asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie Transilvane, ac ius in archidiaconatu de Hunyad in eadem ecclesia Transilvana . . . obtinet. Volumus autem, quod quamprimum dictus Michael Petri vigore presentium eandem thesaurariam fuerit pacifice assecutus, dicta concessionis gratia et quecunque inde secuta sint cassa et irrita nulliusque roboris vei momenti . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Octobris Anno Duodecimo. ccccxxxvni. 1401. 1. Octobris. Aegidio Martini, parocho Jauriensi, canonicatum Jauriensem confert. (Anni XII. Liber 120. f. m.) Bonifacius etc. Dilecto filio Egidio Martini, canonico Jauriensi, salutem . . . Volentes itaque tibi, qui presbyter es . . . gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Jauriensis tibi conferimus . . . prebendam vero, si qua in eadem ecclesia vacat ad presens vei cum vacaverit, conferendam tibi donationi apostolice reservamus . . . Non obstantibus . . . quod ut asseris, parochialem ecclesiam sancti Lazari de castro Jauriensi, cuius fructus . . . sex marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, nosceris obtinere. Nulli ergo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Octobris Anno Duodecimo. Simili modo. Venerabilibus fratribus Concordiensi et Vesprimiensi Episcopis ac dilecto filio Preposito ecclesie sancti Adalberti Jauriensis . . . Dátum ut supra, Monum. Vaticana. Hung. Series I. Tom. IV. 48