Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CCCCXI. 1401. 24. Junii. Capellam de Szajk, noviter fundatam, Emerico de Szajk denuo confert. (Anni XII. Liber I. A. f. 214.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis de Seliizio ac de Abraham, Vesprimiensis et Quinqueecclesiensis diocesis, monasteriorum Abbatibus, salutem . .. Vite ac morum honestas .. . super quibus apud nos dilectus filius Emericus de Saych, presbyter Quinqueecclesiensis diocesis, . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Emerici petitio continebat, quod olim capella Corporis Christi in opido de Saych, 1 Quinqueecclesiensis diocesis, noviter per dilectum filium Ladislaum de Dumbo, militem Quinqueecclesiensis diocesis, de bonis suis fundata et constructa, idem Ladislaus eiusdem capelle fundator et patrónus eundem Emericum venerabili fratri nostro Valentino, Episcopo Quinqueecclesiensi, in rectorem dicti capelle infra tempus debitum presentavit idemque Episcopus capellam predictam vigore presentationis huiusmodi prefato Emerico auctoritate ordinaria contulit et de ipsa providit. Cum autem, . . . dictus Emericus dubitet, presentationem et collationem predictas ex certis causis viribus non subsistere; Nos . . . Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus capellam predictam, cuius fructus quadraginta florenorum auri . . . valorem annuum . . . non excedunt . . . eidem Emerico auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Non obstantibus . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Kalendas Julii Pontificatus nostri Anno Duodecimo. 1 Villa Szajk in comitatu Baranya.