Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCCCII. 1401. 18. Maii. Casu, quo Benedictus de Szász parochia de Szék privaretur, eandem Martino Emerici conferri prascipit. (Anni XII. Liber IV. f. 130 b.) Bonifacius . . . Dilecto filio Preposito ecclesie sancti Johannis Baptiste Quinqueecclesiensis diocesis (sic) salutem . . . Vite ac morum hones­tas . . . super quibus Martinus Emerici, clericus Quinqueecclesiensis dio­cesis, commendatur . . . Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Hodie siquidem ad audientiam . . . (Ut supra numero CCCCI.) Igitur . . . Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si per te eundem Benedictum prefata ecclesia privari et ab ea amoveri contigerit, eandem ecclesiam, cuius fructus . . . viginti marcharum argenti . . . valorem annuum . . . non excedunt . . . prefato Martino conferas et assignes .. . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quintodecimo Kalendas Junii Anno Duodecimo. CCCCIII. 1401. 27. Maii. Andreae Joannis, religioso ordinis sancti Pauli primi Eremitae, alium ordinem religiosum ingrediendi licentiam impertitur. (Anni XII. Liber 123. f. 159.) Bonifacius etc. Dilecto filio Andree Johannis, monacho domus sancti Ladislai Regis in Kekyss, ordinis sancti Pauli primi Heremite, sub regula sancti Augustini degentium, Vesprimiensis diocesis, salutem . . . Religionis zelus . . . aliaque . . . merita, super quibus . . . commen­daris . . . nos inducunt, ut te specialibus favoribus et gratiis prosequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua petitio continebat, quod tu propter certas, legitimas causas cum animi tui quiete et sana conscientia in ordine fratrum sancti Pauli primi Heremite, sub regula sancti Augus­tini degentium, cuius expresse professor existis, nequeas remanere. Quare pro parte tua nobis fűit humiliter supplicatum, ut tibi de dicto ordine

Next

/
Oldalképek
Tartalom