Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
liari ac in susceptis ordinibus devotum Altissimo reddere famulatum, pro parte tua nobis fűit humiliter supplicatum, ut tibi tuoque statui in premissis providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui, licet immeriti, vices illius in terris gerimus, cui proprium est misereri semper et parcere, te ab huiusmodi homicidii reatu ac penis aliis, que propter premissa incurrisse dinosceris, auctoritate apostolica tenore presentium absolvimus, ac tecum, quod in omnibus susceptis ordinibus ministrare, necnon quecumque beneíicia ecclesiastica, cum cura et sine cura, se invicem compatientia, si tibi alias canonice conferantur, recipere et retinere libere et licité valeas, eadem auctoritate dispensamus, omnemque, irregularitatis, inhabilitatis et infamie maculam sive notam, per te premissorum occasione contractam, auctoritate prefata penitus abolemus teque in integrum et statum pristinum plenarie restituimus per presentes . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Idus Április Anno Duodecimo. CCCLXXXVI. 1401. 11. Április. Blasium Michaelis, beneíicia imcompatibilia retinentem, adeoque illis privatum, piis favoribus prosequitur. (Anni XII. Liber a. f. 57.) Bonifacius etc. Dilectis filiis Abbati monasterii de Culusmonostra, Transilvane diocesis, et de Doboka ac de Kyculleu in ecclesia Transilvana Archidiaconis salutem. Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Blasius Michaelis, presbyter Transilvane diocesis, . . . commendatur, Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Hodie siquidem pro parte dicti Blasii nobis exposito, quod olim archidiaconatu de Torda in ecclesia Transilvana, quem quondam Petrus, ultimus Archidiaconus de Torda in dicta ecclesia, dum viveret, obtinebat per ipsius Petri obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacante, venerabilis fráter noster Nicolaus, Episcopus Transilvanus, archidiaconatum predictum, sic vacantem, prefato Blasio, parochialem ecclesiam de Buza, dicte diocesis, tunc obtinente (sic) auctoritate ordinaria contulerat et providerat etiam de eodem, ipseque Blasius huiusmodi collationis et provisionis vigore corporalem possessionem dicti archidiaconatus, qui curatus et dignitas existit, pacifice assecutus, illum unacum