Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

huiusmodi supplicationibus inclinati, predictos litteras et omnia et singula in eisdem litteris contenta rata habentes et grata, illa auctoritate aposto­lica ex certa scientia confirmamus et presentis scripti patrocinio commu­nimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. Tenor vero dictarum litterarum talis est: Nos Michael, Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Agriensis, memorie commendantes significamus, quibus expedit, universis presentium per tenorem, quod nos unacum magnifico viro Petro Zudar, magistro Pincernarum regalium, super facto universarum decimarum nostrarum, tam minorum, quam maiorum, nobis et ecclesie nostre de tenutis castri Makavicho et Emynia proveniri debentium, una cum consensu fratrum nostrorum de Capitulo dicte ecclesie nostre, habito prius super hoc deliberativo consilio, concordantes et convenientes commisimus, ut idem magister Petrus nobis et ecclesie nostre singulis annis temporis in processu quoad vitám nostram et suam circa festum sancti Nicolai confes­soris ducentos fiorenos aureos dare et persolvere teneatur in loco preno­tato. In cuius rei memóriám presentes litteras nostras eidem magistro Petro duximus concedendas, petimusque notarios infrascriptos, ut pro maiori firmitate et cautela huiusmodi litteras nostras publicent et in pub­licam formám redigant. Dátum Agrie feria quarta proxima post festum beati Andree apostoli Anno Domini M°CCC Sexagesimo Septimo. Pre­sentibus itaque honorabilibus et discretis viris dominis Alexandro Antonii de de (sic) Zemlen, Petro de Patak et Martino canonicis ecclesie nostre predicte et aliis quampluribus testibus ad hoc specialiter vocatis et roga­tis. Et ego Petrus, canonicus ecclesie Agriensis, imperiali auctoritate nótárius publicus, unacum prenominatus testibus et notario infrascripto predictis consensui, conventioni ac omnibus aliis et singulis premissis pre­sens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi; hic me subscripsi et signo meo consueto signavi vocatus et requisitus in testimonium omnium pre­missorum. Et ego Mathias Andree, clericus diocesis Chanadiensis, impe­riali auctoritate nótárius publicus, una cum prenominatis testibus et nota­rio suprascripto predictis consensui, conventioni ac omnibus aliis et singulis premissis presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, hic me manu propria subscripsi, signo et nomine meis solitis signavi in testimo­nium omnium premissorum vocatus et requisitus. Nulli ergo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sexto Idus Április Anno Duodecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom