Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCCLXXX. 1401. 29. Mártii. Archiepiscopo Strigoniensi et Episcopo Segniensi committit, ut a Nicolao, Episcopo Vaciensi noviter nominato, iuramentum fidelitatis recipiant. (Anni XII. Liber 12. f. i})t.) Bonifacius etc. Venerabilibus fratribus . . . Archiepiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Segnensi salutem etc. Cum nuper venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Vaciensem, tunc Corbaviensem Episcopum, a vinculo, quo Corbaviensi ecclesie, cui tunc preerat, tenebatur . . . absolventes ipsum ad ecclesiam Vaciensem . . . duxerimus transferendum . . . Nos volentes eiusdem Episcopi, in illis partibus commorantis, parcere labori­bus et expensis, ne propter hoc cogatur venire ad Romanam Curiam, Fraternitati vestre . . . mandamus, quatenus ... ab eodem Episcopo nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite solitum recipiatis iuramentum iuxta formám, quam sub bulla nostra mittimus interclusam. Formám autem iuramenti, quod dictus Episcopus prestabit, nobis de verbo ad verbum per eius patentes litteras, suo sigillo signatas, per proprium nuncium quantocius destinare curetis. Dátum Romé apud San­ctum Petrum Quarto Kalendas Április Anno Duodecimo. CCCLXXXI. 1401. )0. Mártii. Fideles ad subveniendum ecclesiae monasterii de Széplak indulgentias largiendo, concessaque confessariis maiori potestate excitat. (Anni XII. Liber 2. f. 104.) Bonifacius etc. Universis Christiíidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii sancte Marié virginis de Zeplach, 1 ordinis sancti Benedicti, Agriensis diocesis, congruis honoribus frequentetur et etiam conservetur . . . omnibus vere penitentibus et confessis, qui a pri­mis vesperis usque ad secundos vesperos (sic) ipsius festi nec non per duos 1 Széplak in comitatu Abaúj.

Next

/
Oldalképek
Tartalom