Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

et singula privilegia indulgentias et gratias predicta, prout eisdem ordini, Abbatibus et Conventibus gratiose sunt concessa, rata habentes et grata, ea auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan inter­venerint in eisdem. Tenor autem dictarum litterarum talis est: Alexan­der ... Dilectis filiis Abbati Cistercii eiusque Coabbatibus et Conventi­bus universis Cisterciensis ordinis salutem . . . Plantatus olim in agro ecclesie ordo sic a suis primordiis, gratia operante divina, laudabilibus incrementis successum profecit, quod assidue flores proferens copiosius honestatis et producens uberius fructus vite, inter alia plantaria dominica puritate conversationis et dono scientie et virtutis merito dinoscitur specia­liter insignitus. Unde nos in agro ipso cultores, licet immeriti, a Domino deputati, eundem ordinem grandi prosequi honore proponimus et exal­tationem ipsius iugi diligentie studio multipliciter procurare, ut apostolice gratie rore continue irroratus maioribus semper, Deo tribuente. consurgat et dirigatur augmentis. Cum igitur Apostolica Sedes nonnulla privilegia et quamplures indulgentias et gratias eidem ordini generaliter et quibus­dam ex vobis specialiter sub diversitate temporis duxerit concedenda, Nos cupientes eis, que vobis et ipsi ordini a predicta Sede concessa sunt non solum integra et illesa servare, ymmo potius adaugere, dilecti filii nostri tituli sancti Laurentii in Lucina Cardinalis supplicationibus inclinati, huiusmodi privilegia et indulgentias et gratias, vobis et eidem ordini fac­tas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Insuper monasteria vestra, ecclesias, grangias, domos in quibus divinis estis mancipate obsequiis, cum omnibus bonis suis, que in presentiarum rationabiliter possident aut in futurum iustis módis, pre­stante Domino, poterunt adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et ab omni iure Episcoporum eximimus, decernentes omnes excommunicationis, interdicti ac suspensionis sententias, si quas in vos vei vestrum aliquos aut in monasteria seu quelibet loca dicti ordinis per predictos Episcopos aut quoscumque alios prelatos promulgari contigerit, irritas et inanes. Nulli ergo . . . Si quis autem . . . Dátum Viterbii Octavo Kalendas Septembris Anno Quarto. Nulli ergo . . . Si quis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sextodecimo Kalendas Április Anno Duodecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom