Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

Stephano auctoritate nostra conferret . . . Cum autem . . . dilectus filius Mathias Gherdaconis, rector parochialis ecclesie beati Ladislai regis et confessoris prope Kaproncham, predicte diocesis, asserens ipsos canonica­tum et prebendam ad se spectare, canonicatum et prebendam predictos ac omne ius, si quod sibi in eis seu ad eos quomodolibet competit, sponte et libere resignare proponat, Nos votis ipsius Mathie in hac parte favorabiliter annuentes, ac volentes dicto Stephano . . . gratiam facere specialem Fraternitati tue . . . mandamus, quatenus ab eodem Mathia . . . resignationem huiusmodi canonicatus et prebende, si eam sponte et libere facere voluerit, ut prefertur, auctoritate nostra hac vice duntaxat recipias et admittas, eaque per te recepta et admissa, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri . . . valorem annuum . . . non excedunt . . . eidem Stephano . . . auctoritate nostra conferas et assignes. Non obstantibus . . . Attentius quoque provideas, quod in resignatione huiusmodi ex parte Mathie vei Stephani predictorum nulla pravitás interveniat seu etiam corruptela. Nos enim . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Januarii, Anno Duodecimo. CCCLXXII. 1401. 12. Januarii. Blasio Pauli, presbytero Colocensis dioecesis, beneficium in dioecesi Varadiensi confert. (Anni XII. Liber a. f. 232 b.) Bonifacius . . . Dilecto filio Preposito monasterii sancti Stephani Waradiensis, per Prepositum soliti gubemari, salutem . . . Volentes itaque dilectum filium Blasium Pauli, -presbyterum Colocensis diocesis, . . . favore prosequi gratioso Discretioni tue ... mandamus, quatenus. si post dili— gentem examinationem dictum Blasium ad hoc ydoneum esse reppereris, ei de canonicatu ecclesie beate Marié in castro W Taradiensi . . . auctori­tate nostra provideas . . . et si . . . dictum Blasium ydoneum ad cura­tum beneficium obtinendum esse reppereris, cum cura vei sine cura, et si forsan ita esse non inveneris. dummodo post examinationem eandem ad obtinendum prebendam et beneficium sine cura ydoneum esse reppe­reris ... prebendam ipsius ecclesie nec non sine cura duntaxat benefi­cium ecclesiasticum, cuius fructus . . . si cum cura, viginti quinque, si

Next

/
Oldalképek
Tartalom