Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

Ut supra numero CCXVIII.) eandem ecclesiam devote visitaverint annu­atim, et ad huiusmodi conservationem manus porrexerint adiutrices, sin­gulis videlicet festivitatum et celebritatum septem annos et totidem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Nono Kalendas Januarii Anno Duodecimo. CCCLXVII. 1400. 31. Decembris. Fidelibus ecclesiam parochialem de Vásnok visitantibus indulgentias largitur. (Anni XII. Liber 2. f. 230 t.) Bonifacius etc. Universis Christifidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia sancti Nicolai in villa Waznoch, 1 Quinque­ecclesiensis diocesis, congruis honoribus frequentetur et etiam conservetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui (. . . Ut supra numero CCXVIII.) ac sancti Nicolai predictorum, nec non sanctorum Cosme et Damiani, patronorum altaris dicte ecclesie et Dedicationis ipsius ecclesie festivitatibus (. . . Ut supra numero CCXVIII.) prefatam ecclesiam devote visitaverint annuatim, et ad conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, singulis videlicet festivitatum et celebritatis, tres annos et toti­dem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus centum dies de iniunctis eius penitentiis misericorditer relaxamus; presen­tibus imperpetuum duraturis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Kalendas Januarii Anno Duodecimo. 1 Vásnok in comitatu Baranya.

Next

/
Oldalképek
Tartalom