Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

prefertur, centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus; presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quartodecimo Kalendas Januarii Anno Duodecimo. CCCLXIV. 1400. 20. Decembris. Stephanum Aegidii de Szeged, propter homicidium excommunicatum, data satisfactione ab hac poena solvi iubet. (Anni XII. Liber 2. f. 229.) Bonifacius etc. Dilecto filio rectori parochialis ecclesie sancti Demetrii de Zegedino, Colocensis diocesis, salutem . . . Sedes apostolica, pia mater, recurrentibus ad eam cum humilitate filiis post excessum libenter se propitiam exhibet et benignam. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Stephani Egidii de Zegedino, laici Colocensis dioce­sis, petitio continebat, quod olim inimico humani generis instigante quoddam laicale homicidium perpetravit, propter quod idem Stephanus excommunicationis ac alias penas et sententias incurrisse dinoscitur. Quare pro parte dicti Stephani nobis fűit humiliter supplicatum, ut ipsum a reatu homicidii huiusmodi et sententiis atque penis absolvere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes, . . . Discretioni tue ... mandamus, quatenus prefatum Stephanum, si hoc humiliter petierit, ab huiusmodi sententiis et penis, quas propter premissa incurrisse dinoscitur, auctoritate apos­tolica hac vice dumtaxat absolvas, et ad ingressum ecclesie restituas in forma ecclesie consueta, iniunctis dicto Stephano pro modo culpe peni­tentia salutari et aliis, que de iure fuerint iniungenda. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimotertio Kalendas Januarii Anno Duodecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom