Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
parte tua petitio continebat, quod, cum olim tu per quandam honestam mulierem viduam, Strigoniensis diocesis, ad comedendum in eius domo invitatus accessisses, et cum ea ac nonnullis aliis honestis mulieribus, in habitaculo domus dicte vidue pro tunc existentibus, nonnulla verba iocosa et decentia, ut convivantium est moris, solatiose tractasses, quondam Joannes laicus, Cracoviensis diocesis, ex abrupto contra te in nonnulla verba iniuriosa, contumeliosa ac criminosa prorupit, statum et honorem tam tui, quam mulierum predictorum ibidem tunc presentium, quantum in se erat, dehonestando, tuque hiis verbis auditis et de eis dolens eundem laicum pacifice rogasti, ut a verbis huiusmodi desisteret, et te vei alios presbyteros talibus verbis non diffamaret, quia audire nolles, neque posses, et tandem dictus laicus de loco predicto extrusus et in alia parte domus predicte existens incepit predicta verba publice clamando et multiplicando coram omnibus ibidem tunc presentibus reiterare, quare tu quasi furiose commotus ac timens tibi ex diffamatione huiusmodi periculum imminere, cum nonnulli de maritis dictarum mulierum tecum convivantium ibidem presentes existerent, arrepta quadam bipenne de manibus cuiusdam iuvenis ibidem tunc existentis, non tamen animo interficiendi, sed duntaxat compescendi laicum predictum, ut ab huiusmodi verbis desisteret, dictum laicum in capite cum dorso dicti bipennis modicum et leviter vulnerasti, de quo dictus laicus, si se custodivisset, bene convaluisset, sed contra consilium plurium astantium nihil de tali vulnere curans se, sicut primo, ad aérem et ad ventum solitis exercitationibus exposuit, et in septimo die incepit febrire in octava decessit, magis, ut credis, ex mala custodia, quam ex vulnere antedicto. Verum tu secum prius plene pacificatus fuisti. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, tu alias in morte dicti laici culpabilis non fueris, pro parte tua nobis fűit humiliter supplicatum, ut providere tibi et statui tuo in premissis de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur volentes te premissorum meritorum tuorum intuitu favoribus prosequi gratiosis, huiusmodi supplicationibus. inclinati, tecum, ut, premissis et constitutionibus apostolicis et aliis contrariis nequaquam obstantibus, in susceptis ordinibus ministrare libere et licité valeas, auctoritate apostolica de speciali gratia tenore presentium dispensamus. Nulli ergo . . . Si quis autem . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Idus lulii Anno Octavo.