Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

7- J UL1 L 23 Ladislai, situm in Albaregali, Vesprimiensis diocesis, cuius fructus . . . quindecim marcarum argenti puri . . . valorem annuum non excedunt, ac in Agriensi ecclesiis preposituram, que dignitas existit, . . . noscitur obtinere. Volumus autem quod idem Thomas, quamprimum vigore presentium dictam preposituram ecclesie sancti Michaelis fuerit pacifice assecutus,... preposituram ecclesie Agriensis omnino dimittere teneatur... Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Julii Anno Octavo. XXXV. 1)97. 1. Julii. Brictio Aegidii, canonico Agriensi, praeposituram Agriensem contert. (Anni VIII. Liber 69. f. 60.) Bonifacius... Dilecto filio Brictio Egidii de Monté, canonico Agriensi, salutem. Vite .. . Hodie siquidem dilecto filio Thome Ladislai, Preposito ecclesie Agriensis, de prepositura ecclesie sancti Michaelis Archangeli Castri­ferrei, Jauriensis diocesis, que dignitas est, tunc certo modo vacante, per alias nostras literas gratiose mandavimus provideri. Cum itaque propterea, quamprimum ipse Thomas earundem literarum vigore dictam preposituram fuerit pacifice assecutus, prepositura ecclesie Agriensis, que etiam dig­nitas est, quam dictus Thomas tunc temporis obtinebat, prout obtinet, vacare speratur, Nos volentes . . . tibi gratiam facere specialem, teque in eadem ecclesia Agriensis amplius honorare, preposituram Agriensem predictam, que dignitas etiam maior post pontificialem in dicta ecclesia Agriensi existit, et cuius fructus . . . sexaginta marcharum argenti puri. .. valorem annuum, ut asseris, non excedunt, cum illám, ut prefertur, vei alias quovis modo, preterquam predicti Thome obitum, vacare contige­rit, conferendam tibi . . . donationi apostolice reservamus. Non obstante, quod, ut asseris, in dicta Agriensi canonicatum et prebendam et altare beate Marié virginis, situm in dicta ecclesia Agriensi, quod sine cura est, et quorum fructus . . . quinquaginta marcharum argenti puri valorem annuum non excedunt, canonice obtines, ac super thesauraria dicte ec­clesiae Agriensis in Palatio apostolico nosceris litigare. Volumus autem, quod, quamprimum ... dictam preposituram ecclesie Agriensis fueris paci­fice assecutus huiusmodi thesaurariam, si eam interim evincas, quam extunc vacare deccrnimus, omnino dimittere, alioquin omni iuri tibi in

Next

/
Oldalképek
Tartalom