Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

ipsum expresse professus foret, . . . altare sancte Marié situm in dicta . ecclesia Strigoniensi . . . omnino dimittere teneretur . . . Cum itaque propterea altare predictum vacare speretur, Nos volentes dilectum filium Petrum Gregorii, Prepositum eiusdem ecclesie, apud nos de vite ac mo­rum honestate . . . commendatum . . . nec non et consideratione caris­simi in Christo filii nostri Sigismundi, regis Ungarie illustris, pro ipso Petro, dilecto suo, nobis super hoc humiliter supplicantis, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus . . . , si dictum Petrum ad hoc ydoneum esse reppereris, altare predictum, quod sine cura est, et cuius fructus . . . ducentorum florenorum auri valorem annuum non excedunt, eidem Petro auctoritate nostra conferas et assignes. Non obstante ... seu quod idem Petrus, ut asseritur, in predicta prepositu­ram ac in Zagrabiensi ecclesiis canonicatus et prebendas, nec non capel­lam, sine cura, sancti Emerici Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, quorum , fructus . . . centum et viginti marcharum argenti puri . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud San­ctum Petrum Quinto Idus Maii Anno Octavo. XX. 1397. 20. Maii Romae. Georgio Jacobi de Tyrnavia, presbytero Strigoniensis dioecesis, facultatem tribuit, ut per confessarium pro suo lubitu eligendum absolvi possit. (Anni 1397. —.) Bonifacius . . . Dilecto filio Georgio Jacobi de Turnauia, presbitero Strigoniensis diocesis, salutem . . . Provenit . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertiodecimo Kalendas Junii Anno Octavo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom