Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
commendaris (sic) testimonio nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Francisci petitio continebat, quod olim ecclesia sancti Johannis Baptiste, prepositura nun» cupata, de Valle Elye, Vesprimiensis diocesis, quam quondam Brictius, ultimus ipsius ecclesie rector, Prepositus nuncupatus, dum viveret, obtinebat, per ipsius Brictii obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacante, dilectus filius Provinciális dicti ordinis regni Ungarie, cum ad provincialem ipsius ordinis in eodem regno, pro tempore existentem, dicte ecclesie collatio et provisio de antiqua et aprobata . . . consuetudine pertineat, ecclesiam predictam sic vacantem eidem Francisco auctoritate ordinaria contulit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, idem Franciscus dubitet, collationem ... ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes eidem Francisco . . . gratiam facere specialem, Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . ecclesiam predictam, que per canonicos eiusdem ordinis regi consuevit, cuiusque fructus . . . duodecim florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt . . . eidem Francisco . . . auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Kalendas Április Anno Undecimo. CCXXXVI. 1400. 26. Mártii. Parocho de Garam-Szentbenedek defensores bonorum constituit. (Anni XI. Liber I. f. 219 b.) Bonifacius, . . . Venerabilibus fratribus Jauriensi et Nitriensi Episcopis et dilecto filio Custodi ecclesie Pozoniensis, Strigoniensis diocesis, • salutem, etc . . . Sane dilecti filii Rectoris parochialis ecclesie sancti Egidii de Juxta Gran, Strigoniensis diocesis, conquestione percepimus, quod nonnulli Archiepiscopi, Episcopi aliique ecclesiarum prefati et clerici . . . nec non Duces, Marchiones, Comites, Barones . . . occuparunt et occupari fecerunt villás . . . terras, domos, possessiones, iura . . . dicte parochialis ecclesie . . . et ea detinent indebite occupata . . . Presentibus post quinquennium minimé valituris. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Septimo Kalendas Április Anno Undecimo.
