Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
gratie conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi singulis videKcet vicibus, quo ipsum sociaverint, ut prefertur, tres annos et totidem quadragenas unacum centum diebus per felicis recordationis Urbanum papam VI. predecessorem nostrum eisdem associantibus concessis de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus. Presentibus perpetuis temporibus duraturis. Volumus autem, quod si alias eisdem associantibus vei dictam ecclesiam visitantibus aut ad eiusdem ecclesie fabricam manus adiutrices porrigentibus aut alias inibi pias elemosinas erogantibus seu alique alie indulgentie, imperpetuum vei ad certum tempus nondum elapsum durature, per nos concesse fuerint tam illas, quas presentibus ex certa scientia haberi volumus pro sufíicienter expressis, quam presentes, plénum sortiri effectum, quacumque constitutione apostolica contraria non obstante. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Mártii Anno Undecimo. CCXXIV. 1400. 6. Mártii. Ecclesiam parochialem de villa Salicum (probabilius Weidenbach idest Vidombák) indulgentiis ditat. (Anni XI. Liber 103. f. 195.) Bonifacius . . . Universis Christiíidelibus . . . Cupientes igitur, ut ecclesia sancti Petri de villa Salicum, Strigoniensis diocesis, congruis * honoribus frequentetur . . . omnibus vere penitentibus et confessis, qui in (. . . Ut supra numero CCXVIII.) et Jacobi apostolorum, nec non Marié Magdalene et Agnetis ac Laurentii et Michaelis et Nicolai sanctorum et dicte ecclesie Dedicationis festivitatibus ac celebritate Omnium Sanctorum nec non per ipsarum Nativitatis, Epiphanie, Resurrectionis, Ascensionis, et Corporis Domini nec non Nativitatis et Assumptionis beate Marié ac Visitationis eiusdem ac Nativitatis beati Johannis et apostolorum Petri et Pauli ac Jacobi predictorum festivitatum octavas et per sex dies dictam festivitatem Penthecostes immediate sequentes prefatam ecclesiam devote visitaverint annuatim, et ad conservationem et fabricam eiusdem manus porrexerint adiutrices, singulis videlicet festivitatum et celebritatis huiusmodi septem annos et totidem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus, . . . centum dies de iniunctis eis penitentiis