Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCXIX. 1400. 20. Februarii. Ecclesiam parochialem de Olcznó (Alizno, comitatus Scepusiensis) indulgentiis ditat. (Anni XI. Liber 103. f. 33. t.) Bonifacius . . . Universis Christifidelibus . . . Cupientes igitur, ut eccle­sia parochialis sancte Marié Virginis in Alizno, Strigoniensis diocesis, * congruis honoribus frequentetur, et ad ipsius conservationem manus promptius porrigant adiutrices, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in (. . . Ut supra numero CCXVIII.) necnon beate Catherine ac Dedicationis eiusdem ecclesie festivitatibus et celebritate Omnium Sancto­rum et in die Iovis in septimana sancta et per (. . . Ut supra numero CCXVIII.) predictam ecclesiam devote visitaverint annuatim, et ad conser­vationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, singulis videlicet festi­vitatum et celebritatis ac diei Iovis predicti tres annos et totidem quadra­genas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus . . . centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo Kalendas Februarii Anno Undecimo. ccxx. 1400. 26. Februarii. Simoni Stephani canonicatum Aradiensem confert. (Anni XI. Liber 113. f. 256.) Bonifacius . . . Dilecto filio Symoni Stephani, canonico ecclesie sancti Martini Orodiensis, Cenadiensis diocesis, salutem etc. Volentes ita­que tibi . . . gratiam facere specialem canonicatum ecclesie sancti Martini Orodiensis, Cenadiensis diocesis, tibi conferimus . . . prebendam vero ipsius ecclesie, si qua vacat ad presens vei cum vacaverit . . . conferen­dam tibi . . . donationi apostolice reservamus. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Kalendas Mártii Anno Undecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom