Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

in perpetuum reservare de speciali gratia dignaremur. Nos igitur . . . fundationem et dotationem predictas et quecunque inde secuta rata habentes et grata ipsa auctoritate apostolica confirmamus. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Idus Februarii Anno Undecimo. CCXIV. 1400. 10. Februarii. Fundationem ac dotationem altaris ss. Petri et Pauli apostolorum, siti in ecclesia parochiali de Lőcse, coníirmat. (Anni XI. Liber —. f. 84.) Bonifacius ... Ad futuram rei memóriám . . . Sane petitio pro parte dilecte in Christo íilie nobilis mulieris Christine, relicte quondam Georgii Eulenbach de Lewchza laici vidue, Strigoniensis diocesis, nobis nuper exhibita continebat, quod olim dictus Comes de propria salute recogitans . . . ac pro suo suorumque progenitorum et filiorum animarum salute altare sancti Petri et Pauli apostolorum, situm in parochiali ecclesia sancti Jacobi de Lewchza, predicte diocesis, pro perpetua missa in eodem altare per unum ydoneum presbyterum ibidem ultra illos, qui prius in eadem ecclesia depu­tati sunt, celebranda ... pie dotavit ac pro dote huiusmodi possessiones et bona infrascripta videlicet portionem sue possessionis site in metis possessionis Nadisch nuncupate cum suis iuribus et pertinentiis, nec non fundo curiarum ac terris arabilibus et incultis . . . nec non redditus annuos duodecim florenorum auri de quibusdam domo et curia suis in Kaschew, Agriensis diocesis, . . . existentibus, in certo termino annis sin­gulis persolvi consuetos deputavit et donatione perpetua assignavit, prout in quodam instrumento publico, inde confecto, dilectorum filiorum Capi­tuli ecclesie sancti Martini de Scepus, predicte diocesis, sigillo munito ... dicitur plenius contineri. Quare pro parte dicte vidue nobis fűit humiliter supplicatum, ut dotationi, deputationi, et assignationi huiusmodi robur apostolice confirmationis adiicere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur . . . dotationem, deputationem et assignationem predictas et quecunque inde secuta . . . rata habentes et grata illa auctoritate aposto­lica . . . confirmamus. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Idus Februarii Anno Undecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom