Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

1)99- 7- DECEMBRIS. recipere continget, quittandi, absolvendi et perpetuo liberandi nostro et dicte camere nomine plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Decembris Anno Undecimo. CCV. 1399- 7- Decembris. Stephano de Jod, clerico Vesprimiensis dioecesis, canonicatum Albaregalensem confert. (Anni XI. Liber 113. f. 147. t.) Bonifacius . . . Venerabilibus fratribus Concordiensi et Vesprimiensi Episcopis ac dilecto filio Abbati monasterii sancti Aniani de Tichonio, Vesprimiensis diocesis, salutem . . . Vite ac morum honestas aliaque . . . merita, super quibus apud nos dilectus filius Stephanus Johannis de Jod, clericus Vesprimiensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut acce­pimus, canonicatus et prebenda ecclesie beate Marié Alberegalis, dicte diocesis, quos quondam Johannes Nicolai de Albaregali, . . . dum vive­ret, obtinebat per eiusdem . . . obitum . . . vacaverint et vacent ad pre­sens, Nos volentes prefato Stephano . . . gratiam facere specialem Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . canonicatum et preben­dam predictos, quorum fructus . . . sexaginta florenorum auri . . . valo­rem annuum, ut ipse Stephanus asserit, non excedunt, . . . prefato Stephano . . . conferre et assignare curetis. Non obstantibus . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Septimo Idus Decembris Anno Undecimo. CCVI. 1399- 13- Decembris. Rex Hungáriáé, Sigismundus, ob pacis in regno Bohemiae restitutionem laudatur. (Anni XI. Rubr. f. }}.) Bonifacius ... Ad futuram rei memóriám . . . Sane, sicut nuper accepimus, fama publica referente, quod, cum olim humani generis hoste

Next

/
Oldalképek
Tartalom