Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

1)99- NOVEMBRIS. *S3 si et prout expedire videbitur, etiam cum omnibus responsionibus et aliis in quibus thesauro dicte religionis tenentur tam de tempore preterito, quam presenti, et tunc forsan tenebuntur, integre persolvendis, compa­reatis ad dictum Capitulum tenendum et celebrandum nec non ad tra­ctandum supra reformationem status dicte religionis ac omnia et singula faciendum, statuendum et reformandum et diffiniendum ac exequendum, que in dicto Capitulo fieri, statui, reformari, ordinari, diffiniri et exequi poterunt ac debent pro statu et commodo dicte religionis, et que iuxta formám ordinamentorum religionis eiusdem in Capitulo generáli fieri consueverunt hactenus et presertim ad eligendum dictum Magistrum, si expedire videbitur, ut prefertur. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Kalendas Novembris Anno Decimo. CCI. 1399- Novembris. Parochis Igloviensibus ius patronatus in sacello s. Michaelis Archangeli confert. (Fejér, Cod. Dip. X. 2. v. pp. 681—83.) Bonifacius . . . Iis, que pro divini cultus augmento facta sunt, ut illibata consistant, libenter annuimus, illaque favoribus prosequimur oppor­tunis. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Petri Herbordi, presbyteri Strigoniensis diocesis, petitio continebat, quod olim Henricus, plebanus ecclesie beate Marié Virginis in Nova Villa, diocesis antedicte, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio com­mutare, de bonis sibi a Deo collatis quandam capellam in honorem et sub vocabulo sancti Michaelis Archangeli in dicta ecclesia beate Marié Virginis in Nova Villa cum consensu universorum oppidanorum dicte * Nove Ville cum quarta parte unius molendini cum certis pertinentiis terrarum sive pratorum erigi, construi, fundari et dotari et dictum Petrum ad régimén dicte capelle presentari et investiri ordinaria fecit auctoritate. Quare pro parte dicti Petri nobis fűit humiliter supplicatum, ut huius­modi erectioni, constructioni, fundationi, dotationi, presentationi et inve­stiture robur apostolice confirmationis adiicere et iuspatronatus presentandi et destituendi rectorem ad ipsam capellam ipsi Henrico et successoribus suis in perpetuum reservare de benignitate apostolica dignaremur. Nos Monnm. Vaticaim. Hung. Series 1. Tom. IV. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom