Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
Sirmienis auctoritate ordinaria instituit, ipseque Urbánus predictum lectoratum ex tunc tenuit et possedit, prout tenet possidet de presenti. Cum autem, prefatus Urbánus dubitet presentationem et institutionem huiusmodi ex certis causis viribus non subsistere, Nos volentes predicto Urbano contemplatione prefati regis, pro eodem Urbano nobis super hoc humiliter supplicantis, gratiam facere specialem Discretioni vestre... mandamus, quatenus lectoratum, cuius fructus . . . viginti marcharum argenti valorem annuum, ut asseritur, non excedunt, conferre et assignare curetis, Non obstantibus, quod idem Urbánus, ut asserit, in dicta Sirmiensi canonicatum et prebendam ac in ea unum et in Waradiensi ecclesiis aliud altaria, sine cura, quorum omnium fructus . . . viginti marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, de quibus quidem canonicatu et prebenda etiam hodie sibi certo modo vacantibus gratiose de novo provideri concessimus, obtinet et nos nuper sibi de canonicatu sub expectatione prebende ac ofíicii sine cura eiusdem ecclesie Waradiensis gratiose concessimus provideri . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Julii Anno Decimo. CLXXXIV. 1399. 20. Junii. Matthiam Gerdakonis in possessionem rectoratus capellae Csázmensis inducere iubet. (Anni X. Liber —. f. 16. b.) Bonifacius ... Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati monasterii sancte Marié de Lanstroch, Aquilegensis diocesis, ac Preposito ecclesie Zagrabiensis salutem... Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Mathie Gerdakonis, rectoris capelle sancti Johannis Evangeliste, site in fine Noveville Cassmensis, Zagrabiensis diocesis, petitio con- * tinebat, quod, licet olim capella predicta tunc per obitum quondam Marci Martini, ipsius capelle rectoris, vacans auctoritate apostolica gratiose collata et de ea sibi provisum fuisset canonice, tamen dilectus filiis Petrus Gergeni, qui se gerit pro presbytero dicte diocesis, falso asserens capellam predictam ad se spectare ac gratie, collationi et provisioni huiusmodi contra iustitiam se opponens impedivit, prout impedit, . . . quominus gratia, collatio et provisio predicte debitum sortite fuerint et sortiantur