Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

tunc efferas quodam modo et perfidas nationes huiusmodi ad predican­dam eis evangelicam veritatem et apostolica ac alia dicte Sedis salutaria documenta et alias ad proficiendum eis per conversationem honestam et exemplaris vite ministerium cum favore inclyte memorie Regis Hunga­rie, qui tunc erat, destinasset, ipsique fratres per imbrem celestis irrigui nationes easdem redderent cultoribus aptas, multaque messis appareret ibi­dem, operarii vero pauci, cum plerique ipsarum nationum iam caperent verbum Dei et messis huiusmodi tractu temporis in fecundam segetem pullularet, idem et alii tui predecessores, Ministri eiusdem provincie, alios fratres ordinis et provincie predictorum ad opus tam salutilerum succes­sivis temporibus destinarunt et sic paulatim proficiendo iidem vestre pre­decessores ac vos adeo in dictis nationibus, previa Christi gratia, profeci­stis, aliis etiam apostolicis privilegiis et gratiis ac regiis favoribus usi, quod nationes ipse iam ex permagna parte ad fidem catholicam sunt converse. Verum, sicut nuper ad nos lamentabilis querela perduxit, hostis antiquus, salvandis invidens animabus, ac huiusmodi agro dominico zizaniam seminans, quosdam locorum ordinarios et paro­chialium ecclesiarum rectores contra huiusmodi vestra salutaria opera excitavit, et quibusvis suggerere pretendit, ut, cum nationes predicte intra limites regni Hungarie, ubi copia prelatorum habetur, habitent, ut pre­fertur, vobis privilegiorum huiusmodi indulta non competerent, transeun­tibus et commorantibus cum eisdem; cum tamen alias ipsos ab erroribus retrahere non possitis et ad fidem exhortari prefatam, ac etiam conver­sos ex eisdem in fide catholica conservarc; ob quam occasionem iidem ordinarii atque rectores vos, ut premittitur, cum dictis nationibus transe­untes et commorantes interdum ausu sacrilego capere, detinere, verberibus affici facere, et etiam inhumaniter verberare aliasque vexare, ac in huius­modi sancto ministerio multipliciter impedire presumunt; nonnulli etiam ordinarii et rectores huiusmodi quandoque corpora defunctorum, qui dum agerent in humanis, apud vestra loca elegerant sepulchra, ad eccle­sias, de quarum parochiis assumuntur, contra antiquam consuetudinem procurant et faciunt ex radice cupiditatis per commotiones et strepitus de íacto deferri, quod si aliqua corpora huiusmodi hominum, apud loca prefata propriam sepulturam habentium, iudicatorum ad mortem vei alias interemptorum fuerint, dicti ordinarii ac rectores eadem corpora deferre ad sepulturam huiusmodi non permittunt, nisi prius eis aliqua summa pecunie pro consecrato terragio parochialium ecclesiarum huius­modi persolvatur et nihilominus ordinarii ac rectores prefati a vobis de

Next

/
Oldalképek
Tartalom