Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
IOO 1)9<-). 6. MÁRTII. partium dantur excidio! Considerent insuper Christiani, si, quod absit, prefatus imperátor in ditionem ipsius veniat Bayseti, quod heu! futurum esse conspicimus, nisi christianus populus dicto imperátori tam potenter, quam celeriter studeat subvenire, in quanto periculo foret universitas christiani populi constituta! Hec igitur populus ipse devota meditatione considerans erigat animos et in auxilium imperatoris memorati totis viribus accingatur! Nam, licet imperátor ipse, vetustorum errorum anfractibus cireumactus, in plena obedientia nostra et Sedis Apostolice non consistat, tamen, quia per eum et populos sibi subiectos invocatur salutiferum nomen Christi et speramus, quod superne gratie radio illustratus in processu temporis ad ecclesie catholice redeat unitatem, attente pensantes publicum malum atque periculum christianitatis matúra deliberatione, quam super hiis cum fratribus nostris habuimus diligentem, mentes fidelium in subsidium dicti imperatoris et per consequens christiane religionis salutaribus et paternis persuasionibus decrevimus excitare. ídeoque viam ad hec promovenda perutilem eligere cupientes, super quo cum eisdem fratribus solerti facto scrutinio, prout talis et tanti negotii exigebat, tibi, cui de litterarum scientia, fidei puritate, virtutis constantia et circumspecta providentia apud nos fidedigna testimonia perhibentur, predicationis officium in civitatibus, terris, castris opidis et locis aliis universis in nostre et ecclesie Romane obedientia constitutis preterquam in regno Ungarie ac civitatibus, terris et locis aliis subicctis carissimo in Christo filio nostro Sigismundo, regi Ungarie illustri, ad cuius instantiam predicationem salutifere crucis in dicto regno Ungarie et nonnullis aliis locis dudum duximus committendam, nisi forsan ad id ipsius regis assensus accederet, per te vei alium seu alios, quos ad hoc, si ydoneos fore cognoveris, contra hostes fidei, Baisetum videlicet antefatum et gentem perfidam Theucrorum, qui civitatem Constantinopolitanam et imperatorem prefatos incessanter infestant, de dictorum fratrum consilio presentium auctoritate committimus, in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus calamitosum nec minus periculosum totique christianitati dampnosum civitatis et imperatoris predictorum statum nec non premissa omnia Christifidelibus diligenter exponens, eos iuxta prudentiam a Domino tibi datam attentis inducas monitis et sedulis predicationibus exhorteris, ut cogitantes prudenter, quod imperátor et civitas prelibati a cunctis fidelibus liberationis sue subsidium expetunt, et remedium auxiliationis eorum expectant, ad vindicandum christiani nominis opprobria et liberandum eosdem imperatorem et civitatem