Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

LXI. 1389. J. Decembris. Nicolao Nicolai Koncz Canonicatum in ecclesia S. Martini de Scepus confert. (Anni I. Liber XIII. f. 82 t.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Waciensi salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Nicolaum Nicolai dictum Kontz, presby­terum Strigoniensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliis­que probitatis ac virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Fraternitati tue . . . mandamus, quate­nus, si, per diligentem examinationem, dictum Nicolaum ad hoc ydo­neum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de cano­nicatu ecclesie sancti Martini de Scepus dicte diocesis . . . provideas . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Nonis Decembris Anno Primo. LXII. 13S9. 6. Decembris. Johanni Garázda Archidiaconatum in ecclesia Quinqueecclesiensi confert. (Anni I. Liber XI. f. 104.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Quinqueecclesiensis salu­tem etc. ... Dudum siquidem felicis recordationis Urbánus papa VI. predeces­sor noster omnes dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesia­stica, cum cura et sine cura, quorumcunque, per assecucionem pacificam dignitatum, personatuum vei officiorum, aut beneficiorum aliorum ecclesiasti­corum quorumlibet, per eum, seu auctoritate litterarum suarum, tunc collato­rum et inantea conferendorum eisdem, tunc vacantia et imposterum vacatura, collationi et dispositioni sue reservans, decrevit ex tunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vei ignoranter, contingeret attemptari. Et deinde prefatus predecessor dilecto filio Nicolao Martini Cantori ecclesie Quinqueecclesiensi de Cantoratu eiusdem ecclesie, T

Next

/
Oldalképek
Tartalom