Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

Martyrum Cosme et Damiani de Gyada, Waciensis diocesis, congruis . honoribus frequentetur, et etiam conservetur, et ut Christi fideles eo libentius, causa devotionis, confluant ad eandem, et ad huiusmodi con­servationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festő dictorum Martyrum, prefatam ecclesiam devote visitaverint annuatim, et ad huius­modi conservationem manus porrexerint adiutrices, duos annos de iniun­ctis eis penitentiis misericorditer relaxamus. Volumus autem, quod si alias, ipsam ecclesiam visitantibus, aut ad eius fabricam seu reparationem manus porrigentibus adiutrices, aut inibi pias elemosinas erogantibus, seu alias, aliqua alia indulgentia in perpetuum, vei ad certum tempus non­dum elapsum, duratura per nos concessa fuerit, presentes littere nullius existant roboris vei momenti. Dátum apud Sanctum Petrum Septimo Kalendas Decembris Anno Primo. LIX. 1389. 1. Decembris. Stephano Michaeli dignitatem in ecclesia Jauriensi confert. (Anni I. Liber XIII. f. 190 t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Stephano Michaelis canonico Jauriensi salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum intuitu, gratiam facere specialem, teque in ecclesia Jauriensi amplius honorari, dignitatem vei personatum vei officium, cum cura vei sine cura, eiusdem, vei alicuius Collegiatarum civitatis et diocesis Jauriensis ecclesiarum, etiamsi huiusmodi dignitas in Jaurensi maior post pontificalem, vei in Collegiata ecclesiis predictis principális fuerit, et ad eam consveverit quis per electio­nem assumi, si qua, aut si quis, vei si quod vacat ad presens vei cum vaca­verit, quam vei quem seu quod . . . infra unius mensis spatium, postquam tibi . . . vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandam vei acceptandum, con­ferendam, seu conferendum tibi post acceptationem huiusmodi, . .. reserva­mus. . . . Non obstantibus . . . quod, ut asseris, canonicatum et prebendam obtines, nec non super Archidiaconatu Luchmaniensi, in predicta Jauriensi Monum. Vaticana. Series I. Tom. III. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom