Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
ad hoc ydoneam esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de canonicatu ecclesie Zagrabiensis . . . provideas. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. LV. / 389. 20. Novembris. Mathiae Nicolai Canonicatum in ecclesia Bacsiensi confert. (Anni I. Liber XV. f. 46 t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Mathie Nicolai canonico Bachiensi salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Bachiensis . . . tibi conferimus. . . . Non obstantibus . . . quod, ut asseris, parochialem ecclesiam 1 sancte Andree de Újfalu, Colocensis diocesis, nosceris obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tornacensi et dilectis filiis Preposito ac Cantori ecclesie Bachiensis. Dátum ut supra. LVI. 1389. 18. Novembris. Johanni Episcopo Bosnensi facultatem Canonicatus conferendi et beneficia reservandi concedit. (Anni I. Liber XVI. 1. 215 t.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Johanni, Episcopo Boznensi, salutem etc. Personam tuam nobis et Apostolice Sedi devotam, tuis exigentibus meritis, paterna benivolentia prosequentes, illám tibi gratiam libenter impendimus, per quam te possis aliis reddere gratiosum. Volentes igitur tuam honorare personam, et per honorem tibi exhibitum aliis provideri, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, Fraternitati tue, provideri hac vice dumtaxat, auctoritate apostolica, tribus personis ydoneis, quas ad hoc duxeris eligendas, earum videlicet singulis de canonicatu ecclesie tue