Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

diligentem examinationem, dictum Petrum ad obtinendum canonicatum et prebendam ecclesie Agriensis ydoneum esse reppereris, . . . eidem de cano­nicatu providere procures . . . et si ... dictum Petrum . . . ydoneum esse reppereris . . . prebendam, nec non dignitatem, vei personatum, seu officium, etiamsi dignitas ipsa curata fuerit . . . dummodo maior post pontificalem non existat; et si forsan ita esse non reppereris, ... dummodo ipsum ad obtinendum officium sine cura ydoneum esse reppereris, ... offi­cium sine cura duntaxat . . . conferendam vei conferendum eidem Petro . . . donationi tue reserves . . . Non obstantibus, . . . quod dictus Petrus canonicatum et prebendam ecclesie Strigoniensis ac plebanatum • plebis de Sancto Petro Agriensis diocesis noscitur obtinere. Volumus autem, quod ipse Petrus, quamprimum, presentium vigore, dignitatem, aut personatum huiusmodi fuerit pacifice assecutus, dictum plebanatum, quem, ut prefertur, obtinet, quemque extunc vacare decernimus, omnino, prout etiam ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. XLIII. i )Sp. 20. Novembris. Petro Ladislai Canonicatum in ecclesia Agriensi confert. (Anni I. Liber —. f. 361.) Bonifacius etc. Dilecto filio Petro Ladislai canonico ecclesie Agrien­sis salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritomm tuorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Agriensis ... tibi con­ferimus... Prebendam vero, nec non dignitatem vei personatum seu officium. cum cura vei sine cura, dummodo dignitas ipsa maior post pontificalem in eadem ecclesia non existat, si que, vei si qui, aut si qua in dicta ecclesia vacant ad presens, vei cum illas, vei illos, seu illa vacare conti­gerit, quas, vei quos, seu que tu . . . infra unius mensis spatium, post­quam tibi . . . vacatio illarum, vei illorum innotuerit duxeris acceptandas, vei acceptandos, seu acceptanda, conferendas, vei conferendos, seu con­ferenda tibi post acceptationem hujusmodi, donationi apostolice reserva­• mus. Non obstantibus . . . quod plebanatum plebis de Sarini Strigoniensis diocesis nosceris obtinere. Volumus autem, quod, quamprimum, vigore

Next

/
Oldalképek
Tartalom