Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XXXIX. 1389. 19. Novembris. Paulo Ladislai de Besenyő Canonicatum in ecclesia b. Marisé V. Albaeregalis confert. (Anni I. Liber XV. f. 129.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Paulum Ladislai de Bessenie cle­ricum Vesprimiensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliis­que probitatis et virtutum meritis, apud nos multipliciter commenda­tum . . . favore prosequi gratioso, Fraternitati tue . . . mandamus, quatenus si, per diligentem examinationem, dictum Paulum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de canonicatu eccle­sie Alberegalis . . . provideas. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertiodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. XL. 1389. 20. Novembris. Nicolao Johannis de Suján dignitatem in ecclesia Waciensi confert. (Anni I. Liber —. f. 75.) Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. . . . Volen­tes igitur dilectum filium Nicolaum dilecti filii Johannis de Suian natum, * Canonicum Waciensem, qui, ut asseritur, Baccalarius in artibus exi­stit . . . pro quo etiam Venerabilis fráter noster Petrus Episcopus Waciensis, asserens ipsum Nicolaum dilectum nepotem suum, nobis super hoc humi­liter supplicavit, favore prosequi gratioso, ipsumque in eadem ecclesia amplius honorare, Fraternitati tue ... mandamus, quatenus, si, per dili­gentem examinationem, dictum Nicolaum ydoneum esse reppereris, digni­tatem, vei personatum, seu officium, cum cura vei sine cura, ecclesie Waciensis ... dummodo dignitas principális in eadem ecclesia non existat; et si forte ita esse non inveneris, . . . dummodo ipsum ... ad obtinen­dum officium sine cura ydoneum -esse reppereris . . . officium sine cura

Next

/
Oldalképek
Tartalom