Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
vacatio illius innotuerit, duxerit acceptandam, vei acceptandum, conferendam vei conferendum dicto Dominico . . . donationi tue . . . reserves. . . . Non obstantibus . . . quod nuper eidem de canonieatibus sub expectationibus prebendarum predicte Vesprimiensis et beate Marié Virginis Alberegalis Vesprimensis diocesis ecclesiarum per alias diversas nostras literas gratiose mandavimus provideri . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo sexto Kalendas Decembris Anno Primo. XXXIV. 1389. 16. Novembris. Johanni Nicolai Canonicatum in ecclesia Waradiensi confert. (Anni I. Liber XV. f 931.) Bonifacius etc. Dilecto filio Johanni Nicolai Canonico Waradiensi salutem etc . . . Volentes' itaque tibi, qui presbyter es, premissorum meritorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Waradiensis . . . tibi conferimus. . . . Non obstantibus, . . . quod parochialem ecclesiam de Déva, Transilvane diocesis, nosceris obtinere, et nuper tibi de • canonicatu et prebenda ecclesie Transilvane, super quibus, ut asseritur, in palatio x\postolico litigas, et de Archidiaconatu de Clus in eadem ecclesia, qui dignitas est, et per cuius assecutionem dictam parrochialem ecclesiam teneris dimittere, tunc certo modo vacantibus, per alias nostras litteras gratiose mandavimus provideri. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sextodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. Simili modo. Dilectis filiis sancti Stephani de promontorio et beate Marié Virginis minoris ecclesie de Castro Waradiensi Prepositis ac Decano • Nigropontensis ecclesiarum. . . . Dátum ut supra.