Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XXV. 1389. 14. Novembris. Johanni de Harsan Canonicatum in ecclesia b. Mariae V. Albaeregalis confert. (Anni I. Liber XII. f. 194 b.) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati monasterii sancti Aniani de Ticho­nio Vesprimiensis diocesis salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Johannem dictum de Harsan presbyterum Colocensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis mul­tipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem dictum Johannem ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de canonicatu ecclesie beate Marié Alberegalis Vesprimiensis diocesis, que Romane ecclesie immediate subiecta existit . . . provideas . . . Non obstantibus . . . quod superdicto Johanni de Boznensis et Vesprimiensis ecclesiarum cum dignitate, personatu, vei officio canonicatibus, sub expe­ctationibus prebendarum, gratiose concessimus provideri. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Decembris Anno Primo. XXVI. 1)89. 14. Novembris. Stephano Galli de Arnad Canonicatum in ecclesia b. Petri de Veteribuda confert. (Anni I. Liber XIII. f. 6.) Bonifacius etc. Dilecto filio Stephano Galli de Arnad canonico ecclesie sancti Petri de Veteribuda Vesprimiensis diocesis salutem etc. . . . Volen­tes itaque, tibi premissorum meritorum tuorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie sancti Petri de Veteribuda Vesprimien­sis diocesis . . . tibi conferimus. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo octavo Kalendas Decembris Pontificatus nostri Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Monopolitano et dilectis filiis Preposito ecclesie Omnium Sanctorum in Castro Vesprimiensi ac Custodi Alberegalis Vesprimiensis diocesis ecclesiarum. . . . Dátum ut supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom