Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
XXII. 1389. 14• Novembris. Andreae Georgii de Walko Canonicatum in ecclesia Csanadiensi confert. (Anni I Liber —. f. 356.) Bonifacius etc. Dilecto filio Andree Georgii de Walko canonico Cenadiensi salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Cenadiensis . . . conferimus . . . Non obstantibus, . . . quod, ut asseris, canonicatum et prebendam ecclesie beate Marié Virginis Alberegalis Vesprimiensis diocesis, super quibus in palatio apostolico litigas, et quorum fructus, redditus et proventus quinquaginta florenorum auri, secundum communem extima• tionem, valorem annuum non excedunt, ac Capellam beate Marié Virginis Cenadiensis nosceris obtinere. Volumus autem, quod quamprimum, vigore presentium, prebendam, nec non dignitatem, vei personatum, seu officium huiusmodi fueris pacifice assecutus, Capellam, quam, ut prefertur, obtines, et quam ex tunc vacare decernimus, omnino, prout ad id etiam te sponte obtuüsti, dimittere tenearis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo octavo Kalendas Decembris Pontificatus nostri Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati Monasterii beate Marié Virginis ac Preposito ecclesie beati Georgii martyris Cenadiensis . . . Dátum ut supra. XXIII. 1389. 14. Novembris. Gregorio Lucae dignitatem in Colocensi vei Bosnensi ecclesia confert. (Anni I. Libee —. f. 287.) Bonifacius etc. Dilecto filio Gregorio Luce canonico Boznensi salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Volentes itaque tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu, gratiam