Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

ecclesie beate Marié Alberegalis Vesprimiensis diocesis . . . provideas . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Novembris Anno Quinto. XIV. 1389. 12. Novembris. Michaeli Pauli Canonicatum in ecclesia Agriensi confert. (Anni I. Liber XV. f. i ? t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Michaeli Pauli Canonico Agriensi salu­tem et apostolicam benedictionem. Nobilitas generis, vite ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi redda­mur ad gratiam liberales. Volentes itaque tibi, qui, ut asseris, ex utroque parente de Baronum genere procreatus, et in artibus Bacallarius existis, premissorum meritorum tuorum intuitu, nec non consideratione dilecti filii nostri Valentini tituli sancte Sabine presbyteri Cardinalis, nobis super hoc humiliter supplicantis, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Agriensis . . . tibi conferimus . . . prebendam vero nec non dignitatem vei personatum seu officium, cum cura vei sine cura, dummodo dignitas ipsa maior post pontificalem in eadem ecclesia non existat, si que, vei si qui, aut si qua in dicta ecclesia vacant ad presens vei cum vacaverint quas, vei quos, seu que . . . infra unius mensis spatium, postquam tibi . . . vacatio illarum vei illorum innotuerit, duxeris acceptandas, vei acceptandos, seu acceptanda, conferendas, vei conferendos seu conferenda tibi post acceptationem huiusmodi . . . donationi apostolice reservamus . . . Non obstantibus . . . quod, ut asseritur, canonicatum et prebendam ac Custo­diam ecclesie Boznensis nosceris obtinere. Volumus autem quod, quam­primum vigore presentium canonicatum et prebendam aut dignitatem vei personatum seu officium huiusmodi fueris pacifice assecutus, dictam custo­diam, quam ut prefertur obtines, et quam ex tunc vacare decernimus omnino, prout ad id te sponte obtulisti, dimittere tenearis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Novembris Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tornacensi et dilectis filiis Preposito Quinqueecclesiensis ac lectori Boznensis ecclesiarum . . . Dátum ut supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom