Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

IX . 1389. 12. Novembris. Stephano Georgii dignitatem in ecclesia Zagrabiensi confert. (Anni 1. Liber XI. f. 5.) Bonifacius etc. Dilecto íilio Preposito ecclesie Quinqueecclesiensi salu­tem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Stephanum Georgii cano­nicum ecclesie Zagrabiensis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, nec non consideratione dilecti íilii nostri Valentini tituli sancte Sabine presbyteri Cardinalis, pro ipso Stephano nobis super hoc humiliter suppli­cantis, favore prosequi gratioso, ipsumque in eadem ecclesia amplius hono­rari, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus si per diligentem examina­tionem dictum Stephanum . . . ydoneum ad obtinendum dignitatem vei personatum seu curatum officium esse reppereris,. . . dignitatem vei per­sonatum seu officium cum cura vei sine cura ipsius ecclesie, dummodo huiusmodi dignitas maior post pontificalem in eadem ecclesia non exi­stat . . .; et si forsan ita esse non inveneris . . . dummodo ipsum alias per eandem examinationem ad obtinendum officium sine cura ydoneum esse reppereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura dum­taxat officium, si qua vei si quis aut si quod vacat ad presens vei cum vacaverit, quam vei quem seu quod dictus Stephanus . . . infra unius mensis spatium, postquam sibi . . . vacatio illius innotuerit, duxerit acceptandam vei acceptandum, conferendam vei conferendum eidem Stephano post acceptationem huiusmodi . . . donationi tue, auctoritate nostra, reserves . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Novembris Anno Primo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom