Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
nebat. Jacobus, Praepositus Csanádiensis, quendam parochum carceribus mancipavit, atque ad mortem usque afílixit; Michael, canonicus Transilvanus, falsiíicationis instrumentorum publicorum; Joannes Ujvárasi, canonicus aeque Transilvanus, raptus mulieris, Nicolaus de Sancto Ambrosio publicae violentiae, Nicolaus Puck, parochus de Dombró, blasphemiae accusati sunt. Andreas Tonch, canonicus Strigoniensis, ideo indignationem Sedis Apostolicae excommunicationemque experiebatur, quia constanter adhaeserat factioni Caroli Parvi Neapolitani, neque hunc excommunicatione Summi Pontificis perculsum deseruit. Nicolaus, Abbas de Szekszárd, cum partém sumptuum Nuntii, ab Urbano VI. P. in Hungáriám missi, sibi impositam, solvere renuisset, excommunicatione mulctatus est, sed hanc nihili pendens, a divinis ofíiciis, illa profanando, non cessavit. Adversus hos omnes inquisitio et caetera a lege praescripta peracta sunt, et criminum, quorum rei dicebantur, veritate probata, beneficiis privati sunt. E contra non defuere plurima exempla virtutum christianarum : viri ecclesiastici, qui studio maioris perfectionis ducti, beneficiis praestantibus valedicebant, ut motibus saeculi erepti, in silentio claustri vitám exercitiis pietatis devoverent. Gallus Nigri, custos Colocensis, Blasius custos Colocensis, Nicolaus Ferkel, canonicus de Pozsega, Martinus, praepositus ecclesiae s. Nicolai Albaregalensis, Matthias canonicus Nitriensis, Gallus, rector hospitalis Quinqueecclesiensis, ordinem s. Pauli I. Eremitae; Nicolaus, canonicus Colocensis, ordinem s. Augustini; Nicolaus Konyae de Bellus ordinem Carthusianorum ingressi sunt. 1 VI. In plurimis litterarum collationalium commemoratur etiam fructus beneficii collati, et quod designetur quaedam summa, cuius valorem annuus redditus «secundum communem extimationem (id est: secundum taxationem decimae) non excedit.» Suapte intelligitur per summás 1 His non adiungo Franciscum, clericum Vesprimiensis dicecesis, qui ordinem s. Benedicti ingressus iam pro Abbate de Kapornak designatus est, nec Thomam, canonicum Albaregalensem, qui in magistrum domus ordinis Sepulchri Dominici Jerosolymitani prasficitur.