Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XCVIII. 1390. 2. Novembris. Andreae Johannis Canonicatum in ecclesia Waradiensi confert. (Anni I. Liber XV. f. 146.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Cenadiensi salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Andreám Johannis, Rectorem altaris beate Marié Virginis siti in ecclesia Waradiensi, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commenda­tum, horum intuitu favore prosequi gratioso, Fraternitati tue .. . mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, eundem Andreám, qui presbyter est, ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscien­tiam oneramus, eidem de canonicatu ecclesie predicte . .. provideas, .. . Non obstantibus, . . . quod dictus Andreas, ut asserit, altare predictum, quod sine cura est, cuiusque fructus, redditus et proventus viginti floreno­rum auri, secundum communem extimationem, valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Novembris Anno Primo. XCIX. 1390. 3. Novembris. Petrum Stephani Magistrum domorum Budensis et Strigoniensis Sepulchri Dominici Jerosolimitani, propterhomicidiicrimen, beneficio privát etThomae Ladislai Canonico ecclesiaeAlbaeregalis Magistratum confert. (Anni 1. Liber XI. f. 224.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Omnium Sanctorum, Vesprimiensis diocesis, salutem etc. Religionis zelus, vite ac morum ho­nestas aliaque probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Thomas Ladislai, canonicus ecclesie beate Marié Alberegalis, Ves­primiensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Hodie siquidem ad audientiam nostram deducto, quod dilectus filius Petrus Stephani Magister Sancte Trinitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom