Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

ipseque Michael eosdem canonicatum et prebendam vigore collationis et provisionis predictarum assecutus, illos extunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet pacifice et quiete. Cum autem, sicut eadem petitio sub­iungebat, idem Michael dubitet collationem et provisionem predictas, ex certis causis, viribus non subsistere, et sicut accepimus predicti canoni­catus et prebenda adhuc, ut prefertur, vacare noscantur; Nos volentes prefato Michaeli, qui, ut asseritur, ex utroque parente de Baronum genere procreatus, et Bacallarius in artibus existit, et pro quo etiam predictus Episcopus nobis super hoc humiliter supplicavit, horum intuitu, gratiam facere specialem, Discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, qua­tenus vos vei duo aut unus vestrum per vos vei alium seu alios predictos canonicatum et prebendam quorum fructus, redditus et proventus septem marcharum argenti valorem annuum . . . non excedunt, sive ut prefertur, sive alias quovis modo seu ex alterius cuiuscumque persona vacent, etiam si tanto tempore vacaverint, quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, ad Sedem Apostolicam legitime devoluta, seu canonicatus et prebenda predicti dispositioni apostolice specialiter reservati existant, et etiam si pre­dictus Nicolaus Sedis predicte Capellanus vei alias officialis, seu alicuius ex Venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie Cardinalibus familiaris aut fructuum et proventuum Camere Apostolice debitorum Col­lector vei Succollector fuerit, aut iniquitatis alumno Roberto, olim Basi­lice duodecim Apostolorum presbytero Cardinali, nunc Antipape, qui se Clementem VII. temerarie nominat, seu aliis per processus apostolicos de schismate damnatis adheserit, dummodo tempore date presentium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum . . . eidem Michaeli auctoritate nos­tra conferre et assignare curetis. . . . Non obstantibus, . . . quod dudum eidem Michaeli, ut asseritur, de Canonicatu sub expectatione prebende ac dignitatis, personatus vei officii cum cura vei sine cura ecclesie Agriensis per nostras litteras gratiose duximus providendum . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Idus Octobris Pontificatus nostri Anno Primo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom