Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

clarens et meritis, sicut fame laudabilis testimonio commendaris, illám in nostro et Apostolice Sedis conspectu gratiam meruisti, quod personam tuam paterna benivolentia prosequamur et eam libenter attollamus hono­ris gracia spetialis. Ut itaque in effectu percipias, quod suggerit nostre mentis aíFectus, te in nostrum et dicte Sedis Capellanum gratiose recipi­mus, ac nostrorum et ipsius Sedis Capellanorum consortio favorabiliter aggregamus, intendentes, quod per hoc favoris apostolici presidia plenius sortiaris. Sic igitur de bono in melius studiis virtutum intendas, quod merito ad faciendam tibi pleniorem gratiam invitemur. Nulli igitur alicui hominum liceat hanc paginam nostre receptionis et aggregationis infrin­gere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre­sumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Dátum Romé apud Sanctum Petrum VI. Idus Junii Pontificatus nostri Anno Primo. N. de Piperno. LXXVIII. 1390. S. Junii. Johanni Jacobi de Scepus Praeposituram Scepusiensis, vei Albaregalensis, vei Tituliensis ecclesise confert. (Anni I. Liber —. f. 79.) Bonifacius etc. Dilecto filio Johanni Jacobi de Sippus canonico eccle­sie Albensis, Transsilvane diocesis, decretorum Doctori, salutem . . . Lite­raram scientia ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepi­mus, in sancti Martini Sipsiensis una et in sancte Marié Alberegalis alia ac in sancte Sapientie Titulensis, Strigoniensis, Vesprimiensis et Colocensis, eccle­siis alia prepositure ad presentationem Regis Ungarie, qui est pro tempore, tam ex privilegio Sedis Apostolice speciali,quam etiam de antiqua et appro­bata et hactenus pacifice observata consuetudine pertinentes esse noscuntur, Nos volentes tibi premissorum meritorum intuitu, nec non consideratione Carissimi in Christo filii nostri Sigismundi Regis et Carissime in Christo filie nostre Marié Regine Ungarie Illustrium, pro te dilecto suo nobis super hoc humiliter supplicantibus, gratiam facere specialem, unum ex huiusmodi

Next

/
Oldalképek
Tartalom